[TRYPHONINUS libro secundo disputationum. ] §27.1.44.prCum ex oratione diui Marci ingenuus libertino tutor datus excusari debeat, eandem excusationem competere etiam ei, qui ius anulorum impetrasset, imperator noster cum diuo Seuero patre suo rescripsit.
[トリポニヌス、『討論録』第二巻] 神君マルクスの演説に基づき、自由生まれの者が解放自由人の後見人に指定された場合には免除されるべきであるから、これと同じ免除は、金指輪の権利を獲得した者にもまた認められることを、我らの皇帝はその父である神君セウェルスとともに答答した。
§27.1.44.1Ergo si pupillo libertino habenti ius anulorum datus sit ingenuus tutor uel curator, consequens est, ut excusatio eius ob hanc condicionum diuersitatem non debeat accipi.
したがって、もし金指輪の権利を有する解放自由人である被後見人に、自由生まれの後見人または保佐人が指定されたならば、この身分の相違を理由とする彼の免除は受理されるべきではない、ということは当然の帰結である。
§27.1.44.2At si antequam pupillus uel pubes minor annorum uiginti quinque ius anulorum acciperet, Lucius Titius ei datus ut ingenuus excusatus fuit, post impetratum beneficium denuo eidem tutor curatorue dari poterit exemplo eo, quo placuit et rescriptum est eum, qui tempore, quod intra annum erat ex quo rei publicae causa abesse desierat, excusatus fuit, praeterito eo ipsum suo loco dari posse.
しかし、被後見人または二十五歳未満の成年が金指輪の権利を得る前に、ルキウス・ティティウスが彼に指定され、自由生まれ(と解放自由人の相違)を理由に免除されていたとしても、その恩恵が獲得された後には、再び同じ者に対して後見人または保佐人として指定されうる。 これは、公務のために不在であることをやめてから一年以内であった時期に免除された者が、その一年が経過した後に、彼自身が再び元の場所に指定されうるという決定および答答の例に倣うものである。
§27.1.44.3Et quamuis libertinus, qui senatori patrono procurat, excusationem ab aliorum tutela habeat, iste tamen, qui ius anulorum impetrauit, qui in ordinem ingenuorum transit, tali excusatione uti non posset.
そして、パトロヌスである元老院議員の財産を管理する解放自由人は、他者の後見からの免除を有するが、金指輪の権利を獲得して自由生まれの階級に移行したこの者は、そのような免除を利用することはできないであろう。