[ULPIANUS libro quadragesimo ad Sabinum. ] §26.8.7.prQuod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens uerum est, quotiens per semet uel subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequentias, ut dictum est, nihil prohibet auctoritas.
[ウルピアーヌス、サビヌス註釈第40巻] 後見人が自己の利益のために授権を行うことはできないという我々の主張は、彼自身、または彼に服属する者たちを通じて、彼のために問答契約による債権が取得される場合にのみ真実である。 しかし、既に述べられたように、結果として彼のために事業が処理されることを、授権が妨げることは何もない。
§26.8.7.1Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem ualere, sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem.
もし二人の共同債権者がおり、一方が私の授権のもとで被後見人と問答契約を結び、他方がもう一人の後見人の授権のもとで結ぶならば、ただし、一人の後見人の授権で十分である場合に限って、その問答契約は有効であると言わなければならない。 しかし、もし十分でないならば、その問答契約は無効であると言わなければならないだろう。
§26.8.7.2Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest.
もし、父とその支配下にある子との双方が後見人であり、父が子の授権のもとで問答契約を結んだならば、その問答契約は全く効力を持たない。 なぜなら、子は父の利益のために授権することができないからである。