[IDEM libro sexto responsorum. ]
[同じ著者、『答弁録』第6巻] 後見人が相続人なしに死亡した。
§26.7.32.prSine herede tutor decessit: quaero, an curator pupillo datus, cum neque inuentaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur, possit eundem fideiussorem conuenire ex stipulatione, quanti pupilli interest.
私は尋ねる。 被後見人に与えられた保佐人が、後見人の保証人から財産目録もその他の文書も提出されないときに、被後見人の利益(に相当する額)を求めて、口頭約束に基づいて当該保証人を提訴できるか。
Modestinus respondit in id quod tutor conueniri potuit, fideiussorem quoque conueniri posse.
モデスティヌスは、後見人が訴えられ得た額において、保証人も訴えられ得ると答えた。
§26.7.32.1Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti uectigalis inuentae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere.
モデスティヌスは、支払われた租税の受取証が見つからないという理由から何らかの損失が生じたとしても、何の過失も犯していないと想定される後見人には、その損失は一切及ばないと答えた。
§26.7.32.2Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.
モデスティヌスは、後見人は被後見人の少女に対し、誠実(善意)に土地から収得され得た収益について、計算書を提出する義務があると答えた。
§26.7.32.3Item respondit, si minus a seruo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum ex peculio serui seruari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro seruo administrationem credidit.
同様に、もし後見人が奴隷から受け取った額が、誠実(善意)に土地から収得され得た額よりも少なかった場合、彼が被後見人の少女に対して負う義務の額から、奴隷の特有財産から回収し得る額が当該後見人の利益になるべきである、もちろん、彼が(財産を)台無しにするおそれのない奴隷に管理を委ねた場合に限るが、と答えた。
§26.7.32.4Interposito curatore adulescens fundum Titio uendidit: postea adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, cum ex hac uenditione melior factus non est neque in rem suam quicquam uersum probetur, pretium emptori restituere non debeat.
保佐人の関与のもとで、未成年者が土地をティティウスに売却した。 その後、詐欺が認められて(未成年者は)原状回復を認められ、占有を引き渡されるよう命じられた。 私は尋ねる。 彼がこの売却によってより富むことにならず、また彼の財産に何ものも充てられたと証明されないとき、彼は買い手に代金を返還する義務を負わないのではないか。
Modestinus respondit pretium fundi ab adulescente uenumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.
モデスティヌスは、未成年者によって売却された土地の代金は、もしそれが彼の財産の利益にならず、また原状回復について判断した裁判官によってそれに関して何らの決定もなされなかったならば、買い手がその返還を要求しても無駄であると答えた。
§26.7.32.5Item respondit sumptibus uoluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante uenditionem, aedificium esse possit, emptori auferre permitti oportere.
同様に、買い手によって娯楽(贅沢)のために支出された費用について、未成年者は負担を負わされるべきではない、しかし、それらが建物から、建物が元の外観、すなわち売却前の状態にとどまり得るように取り外され得のであれば、買い手にその取り外しを許すべきである、と答えた。
§26.7.32.6Lucius Titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex ciuitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc et consuetudinem semper obseruatam secutus et ipse pro communi et indiuidua hereditate annonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat.
ルキウス・ティティウスは、共同相続人であり、かつ彼の姉妹の保佐人であったが、小作人ではなく土地の所有者自身が軍糧米および一時的な拠出の負担を負うことが慣習となっていた市の出身であったため、常に守られてきたこの慣行および慣習に従って、彼自身も共有かつ未分割の相続財産のために軍糧米を提供した。 私は尋ねる。 計算書を提出する際に、「姉妹の持分のためにかかる費用を正当に支払ったわけではない」という理由で、保佐人に異議を唱え得るか。
Modestinus respondit in id demum curatorem adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur.
モデスティヌスは、問題となっている事案において、保佐人が成人女子に対して、ただ、彼女自身が自分の財産を管理していたならば支出を強いられたであろうものに限り、計算に算入することができると答えた。
§26.7.32.7Tutores duo post uenditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diuiserant, post quam diuisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit.
二人の後見人が、被後見人の財産の売却が行われた後にお金を互いの間で分割した。 その分割の後、後見の継続中に彼らのうち一人が追放された。 代理人が選任された上で、彼の共同後見人が彼から被後見人の資金の取り分を請求できるかが問われた。
Modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem exercere possit, non posse respondi.
モデスティヌスは、もし「共同後見人が流刑に処されたとき、その共同後見人が後見訴訟を提起できるか」ということが問われているなら、提起できないと私は答えた、と回答した。