[GAIUS libro duodecimo ad edictum prouinciale. ] §26.7.13.prTutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum seruorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt.
[ガイウス、地方告示解釈書第12巻] 後見人は、被後見人の家柄および資力に従って、その身の回りに仕えることになる奴隷の規模を決定すべきである。
§26.7.13.1Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina non inueniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse.
適切な債務者を見つけられなかったという理由で被後見人の金銭が遊休していたのだと後見人が主張する場合、もし彼がその同じ時期に自己の資金を首尾よく投資していたと立証されるならば、その後見人の言い分は聞き入れられるべきではない。
§26.7.13.2In soluendis legatis et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum soluat, nec nuptiale munus matri pupilli uel sorori mittere.
遺贈および信託遺贈を履行するにあたって、後見人は、債務のない相手に支払うことがないように注意を払わなければならず、また、被後見人の母親や姉妹に婚礼の贈り物を送ってはならない。
aliud est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae ad uictum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod muneris legatorumue nomine erogatur.
もし後見人が、自分自身を養うことができない被後見人の母親または姉妹に対し、たまたま生活に必要なものを提供したのだとすれば、事情は別である。 なぜなら、それは有効と認められるべきだからである。 というのも、その目的のために支出されるものと、贈り物や遺贈の名目で支出されるものとは、性質が同じではないからである。