[PAULUS libro trigesimo octauo ad edictum. ] §26.4.6.prIntestato parente mortuo adgnatis defertur tutela.
[パウルス、告示注解第三十八巻] 親が遺言を残さずに死亡したとき、男系親族に後見がゆだねられる。
Intestatus autem uidetur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, intestatus est.
しかし、遺言を作成しなかった者だけでなく、遺言において自らの子らに後見人を指定しなかった者もまた、無遺言の者とみなされる。 なぜなら、後見に関する限り、彼は無遺言者だからである。
idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum reuertitur.
もし遺言によって指定された後見人が、子がまだ未成年である間に死亡したならば、同じことが言える。 なぜなら、その子の後見は男系親族へと戻るからである。