[MARCIANUS libro duodecimo institutionum. ] §25.7.3.prIn concubinatu potest esse et aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est uel quaestum corpore fecit.
[マルキアヌス『法学提要』第12巻] 他人の解放自由女も、自由生まれの女性も、そしてとりわけ卑賎な生まれの者や肉体で稼ぎを得ていた者も、内縁関係に入ることができる。
alioquin si honestae uitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur.
そうでなければ、もし品行方正で自由生まれの女性を内縁の妻として持つことを望むならば、これを示す意思表示なしには許されない。
sed necesse est ei uel uxorem eam habere uel hoc recusantem stuprum cum ea committere:
しかし、彼は彼女を妻として迎えるか、あるいはこれを拒んで彼女と不法情交を行うかのいずれかが必要となる。
§25.7.3.1Nec adulterium per concubinatum ab ipso committitur.
また、内縁関係によって彼自身が姦通罪を犯すことにはならない。
nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit.
なぜなら、内縁関係は法律によってその名称を得たものであるから、法律の罰の対象外なのであり、このことはマルケルスも『学説彙纂』第7巻で書いている通りである。