[MARCIANUS libro duodecimo institutionum. ] §25.7.3.prIn concubinatu potest esse et aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est uel quaestum corpore fecit.
[马尔奇安《法学阶梯》第十二卷] 他人的女解放自由人、自由出身的女子,尤其是出身卑微或以身体谋生者,皆可处于姘居关系中。
alioquin si honestae uitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur.
否则,如果有人偏好将一位品行端正且自由出身的女子作为姘妇,若无表明此意的声明,则是不被允许的。
sed necesse est ei uel uxorem eam habere uel hoc recusantem stuprum cum ea committere: §25.7.3.1Nec adulterium per concubinatum ab ipso committitur.
但他必须要么娶她为妻,要么在拒绝此事的情况下与她犯下非法性交罪:他自身也不因姘居而犯下通奸罪。
nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit.
因为姘居已通过法律获得了其名称,故免于法律的处罚,正如马尔切鲁斯在《学说汇纂》第七卷中所写的那样。