[ULPIANUS libro uicesimo quarto ad edictum. ] §25.4.1.prTemporibus diuorum fratrum cum hoc incidisset, ut maritus quidem praegnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti Valerio Prisciano praetori urbano rescripserunt in haec uerba: 'Nouam rem desiderare Rutilius Seuerus uidetur, ut uxori, quae ab eo diuerterat et se non esse praegnatem profiteatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque nouum consilium et remedium suggeramus.
[ウルピアーヌス「告示注解」第24巻より] 神聖なる兄弟皇帝たちの時代に、夫は妻が妊娠していると主張する一方で、妻はそれを否定するという事件が生じた際、彼らは諮問を受けて都市プラエトルたるウァレリウス・プリスキアヌスに対して次の文言をもって勅答した。 「ルティリウス・セウェルスは、自分と離婚し、かつ自分は妊娠していないと言い張る妻に対して監視人を付けるという、前例のない措置を求めているように思われる。 それゆえ、我々もまた前例のない方針と救済策を提案したとしても、誰も驚きはしないであろう。
igitur si perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi honestissimae feminae domum, in qua Domitia ueniat, et ibi tres obstetrices probatae et artis et fidei, quae a te adsumptae fuerint, eam inspiciant.
したがって、もし彼が同じ要求を固執するならば、最も貞淑な女性の家が選ばれ、そこにドミティアが出向くようにし、そこで、汝によって選ばれた、技術と誠実さにおいて確かな3人の産婆が彼女を検査するのが最も都合がよい。
et si quidem uel omnes uel duae renuntiauerint praegnatem uideri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custodem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad inuidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit uideri captasse hoc ad aliquam mulieris iniuriam.
そして、もし全員あるいは2人が、妊娠しているように思われると報告したならば、その時は、恰も彼女自身がこれを望んだかのように彼女が監視人を受け入れるよう説得されなければならない。 もし彼女が出産しなかったならば、夫は、自らが女性に対する何らかの不当な侮辱のためにこれを目論んだと当然にも見なされかねず、その結果、自身の評判と名誉に関わる事態になることを知るべきである。
si autem uel omnes uel plures non esse grauidam renuntiauerint, nulla causa custodiendi erit'.
しかし、もし全員あるいは過半数が、妊娠していないと報告したならば、監視を置く理由は一切ないであろう。
§25.4.1.1Ex hoc rescripto euidentissime apparet senatus consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se praegnatem uel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est uel uiscerum.
」この勅答から、女性が自らの妊娠を隠す、あるいは否定する場合、子の認知に関する元老院議決は適用されなかったことが極めて明白にわかるが、それは当然のことである。 なぜなら、胎児は出生するまでは、女性の一部、あるいは内臓の一部だからである。
post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per interdictum desiderare aut exhiberi sibi aut ducere permitti.
確かに出生した後は、夫はすでに自らの権利に基づいて、プラエトルの命令(インターディクトゥム)により、子が自らに開示されること、あるいは引き渡されることを求めることができる。
extra ordinem igitur princeps in causa necessaria subuenit.
したがって、皇帝は必要不可欠な事由により、特別の手続きにおいて救済を与えたのである。
§25.4.1.2Secundum quod rescriptum euocari mulier ad praetorem poterit et apud eum interrogari, an se putet praegnatem, cogendaque erit respondere.
この勅答に従って、女性はプラエトルのもとに召喚され、彼のもとで自分が妊娠していると思うかどうか尋問され、回答することを強制される。
§25.4.1.3Quid ergo, si non responderit aut non ueniat ad praetorem? numquid senatus consulti poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo contentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio uelit.
では、もし彼女が答えない、あるいはプラエトルのもとに来ない場合はどうなるか。 我々は元老院議決の罰則、すなわち夫が認知しなくてもよいということを適用するのだろうか。 しかし、子を失うよりもむしろ父親になることを望む夫が、それだけで満足しないと想定せよ。
cogenda igitur erit remediis praetoris et in ius uenire et, si uenit, respondere: pignoraque eius capienda et distrahenda, si contemnat, uel multis coercenda.
したがって、彼女はプラエトルの救済措置によって、法廷に出頭すること、また出頭した場合には回答することを強制されなければならない。 もし彼女がこれを無視するなら、彼女の質物を差し押さえて売却するか、あるいは多額の罰金によって強制しなければならない。
§25.4.1.4Quid ergo, si interrogata dixerit se praegnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur.
では、もし尋問された彼女が、自分は妊娠していると言った場合はどうなるか。 元老院議決に規定された手続きがこれに続く。
quod si negauerit, tunc secundum hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere.
しかし、もし彼女が否定したならば、その時は、この勅答に従ってプラエトルは産婆を立ち合わせなければならない。
§25.4.1.5Et notandum, quod non permittitur marito uel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a praetore adhibendae sunt.
そして、夫にも女性にも産婆を立ち合わせることは許されず、すべての産婆がプラエトルによって立ち合わされなければならない点に留意すべきである。
§25.4.1.6Item praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier ueniat, ut possit inspici.
同様に、プラエトルは、女性が検査を受けるために赴くべき、貞淑な主婦の家を選定しなければならない。
§25.4.1.7Quid ergo, si inspici se non patiatur uel ad domum non ueniat? aeque praetoris auctoritas interueniet.
では、もし彼女が検査を受けることを容認しない、あるいはその家に赴かない場合はどうなるか。 同様にプラエトルの権限が介入する。
§25.4.1.8Si omnes uel plures renuntiauerint praegnatem non esse, an mulier possit iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, si iniuriae faciendae causa id maritus desiderauit: ceterum si non iniuriae faciendae animo, sed quia iuste credidit uel nimio uoto liberorum suscipiendorum ductus est uel ipsa eum illexerat ut crederet, quod constante matrimonio hoc fingebat, aequissimum erit ignosci marito.
もし全員あるいは過半数が、妊娠していないと報告した場合、女性はこの原因から侮辱訴権を提起できるか。 そして私は、彼女が侮辱訴権を提起できると考えるが、それは、夫が侮辱を加える意図でそれを求めた場合である。 しかし、もし侮辱を加える意図からではなく、彼が正当に信じたか、あるいは子供をもうけたいというあまりに強い望みに駆られたためであるか、あるいは婚姻継続中に彼女自身が彼にそう信じ込ませるように仕向け、彼がそれを信じていた(婚姻中に彼女が妊娠を偽っていた)ためであるなら、夫が免責されるのが最も公平であろう。
§25.4.1.9Meminisse autem oportet tempus non esse praestitutum rescripto, quamuis in senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies praestituantur mulieri.
しかし、元老院議決においては子の認知に関して女性に30日の期間が定められているのに対し、この勅答では期間が設定されていないことに留意すべきである。
quid ergo? semper dicemus marito licere uxorem ad praetorem euocare, an uero et ipsi triginta dies praestituimus? et putem praetorem causa cognita debere maritum et post triginta dies audire.
ではどうするか。 常に夫が妻をプラエトルのもとに召喚することが許されると言うべきか、それとも夫に対しても30日の期間を定めるべきか。 私は、プラエトルが事情を審査した上で、30日を経過した後であっても夫の申立てを聴理すべきであると考える。