[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad Sabinum. ] §25.1.1.prImpensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam uero uoluptariae.
[ウルピアーヌス、サビヌス註釈第36巻] 費用のうち、あるものは必要費であり、あるものは有益費であり、またあるものは奢侈費である。
§25.1.1.1Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur.
それ自体の中に支出の必要性を有している費用が、必要費と呼ばれる。 しかし、もし必要性が全くなかったのであれば、別の法の下に扱われる。
§25.1.1.2In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem.
必要費に関しては、持参財産に対してなされた費用のみが、最終的に持参金を減少させるということを知っておくべきである。 しかし、もし持参財産に対してなされたものでなければ、それ自体において控除の余地を有しない。
§25.1.1.3Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare uel flumen proiectas.
ラベオーは、海や川に突き出た堤防は必要費に含まれると言う。
sed et si pistrinum uel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait.
しかし、製粉所や倉庫が必要に迫られて建設された場合にも、必要費として扱われるべきであると彼は言う。
proinde Fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliueta reiecta restaurauerit, uel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit,
それゆえにフルキニウスは、もし崩壊しかけている建物で、それを保持することが妻にとって有益であったものを修復した場合、あるいは荒廃したオリーブ畑を再生した場合、あるいは未発生の損害に関する誓約に基づいて、損害が生じないように保証を提供した場合、