[IDEM libro duodecimo disputationum. ] §24.3.53.prSi filio familias dos data est, ipse quidem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem uel pecuniam dotalem habeat nec ne.
[同著者、『論議集』第十二巻] もし家子に持参金が与えられたならば、彼自身は持参金訴訟によって義務を負い、彼の父は特有財産の限度で義務を負う。 そして、特有財産の中に持参金たる物または金銭を彼が有しているか否かは問わない。
sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore.
しかし、彼ができる限度において、この者もまた支払を命じられるべきである。 ただし、彼が特有財産の限度で支払うことができるとは、判決の時に彼が有しているものであると理解される。
atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri uel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione quantum facere possit filius.
しかしながら、もし父に対して訴えが提起されるならば、息子が父または父に服属する人々に負っている債務が特有財産から控除されるであろう。 これに対して、もし息子自身に対して訴えが提起されるならば、息子がどれだけ支払い得るかの計算において、他の債務の控除は行われない。