[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §24.1.7.prQuod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et uerum est litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit.
[ULPIANUS libro trigesimo primo ad Sabinum.] しかし、彼らがより富むようになったか否かを考慮すべき時期については、争点形成の時期か、それそれ判決の時期か。 そして、争点形成の時期が考慮されるべきであるというのは正しく、このことを我々の皇帝はその父とともに勅答した。
§24.1.7.1Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo soluerit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non uideri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit.
もし夫が妻に香油の購入のために金銭を与え、彼女がその金銭を自己の債権者に支払い、その後彼女が自己の金銭から香油を購入した場合、彼女はより富むようになったとはみなされないと、マルケルスは『学説彙纂』第7巻で書いている。
idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, uindicationem cessare, quia non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit.
また、夫が同じ原因のために皿を彼女に与え、彼女がその皿を保持し、自己の金銭から香油を購入した場合にも、所有権返還請求は認められないという。 なぜなら、一時的な物に同額を費やした者は、より富むようになってはいないからである。
§24.1.7.2Si uir et uxor quina inuicem sibi donauerint et maritus seruauerit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc diuus Hadrianus constituit.
もし夫と妻が互いに5ずつを贈与し合い、夫がそれを保管し、妻がそれを消費してしまった場合、贈与の相殺が行われるべきであるとする見解が正当に支持されており、このことを神君ハドリアヌスが定めた。
§24.1.7.3Aestimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier.
妻がどれだけの限度でより富むようになったかが評価されなければならない。
proinde et si praedia hodie uilissimo sunt, consequenter dicemus, litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam.
したがって、たとえ今日において不動産が極めて安値になっているとしても、我々は一貫して、争点形成の時期におけるそれらの評価が考慮されるべきであると言うであろう。
plane si magni pretii praedia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii.
明らかに、もし不動産が高価なものであるならば、支払われた金額のみが返還されるべきであり、その価格の利息までもが返還されるべきではない。
§24.1.7.4Eleganter tractabitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numerauerit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia ualeant nunc decem, maritus quantum consequatur.
もし妻が15で不動産を購入し、夫が代金のすべてではなくその3分の2、すなわち10を支払い、妻が自己の財産から5を支払い、その後これらの不動産が現在10の価値しかなくなっているとすれば、夫はいくら回収できるかという点が精緻に論じられるであろう。
et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori.
そして、夫は10の3分の2を回収すべきであるとする方が有力であり、それは、代金から失われた分が、夫と妻の双方にとって失われたことになるためである。
§24.1.7.5Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstrauit imperator noster cum diuo patre suo rescripto, cuius uerba haec sunt: 'Cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur'.
もし夫が、持参財として受け取った物の評価額を贈与の意図で増大させたと主張する場合、我々の皇帝はその神聖なる父とともに勅答によって救済策を示した。 その文言は次のとおりである。 「汝が贈与の目的で価格が増大されたと主張する以上、その件を審理する者は、汝が金銭の額を拒絶するならば、費用の計算を控除した上で、不動産自体が返還されるべきであると判断するであろう。
in arbitrio igitur mariti erit, quid praestitum malit.
」したがって、どちらの給付を望むかは夫の選択に委ねられるであろう。
idem iuris est et si e contrario mulier de minore aestimatione queratur.
逆の場合、すなわち妻が過小な評価について不服を申し立てる場合にも、同一の法理が適用される。
nec aliud in commodato aestimato dato obseruari solet, ut Pomponius libro quarto uariarum lectionum scribit.
評価額付きで与えられた使用貸借においても、別のことが適用されるわけではないと、ポンポニウスは『雑録選集』第4巻に書いている。
§24.1.7.6Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamens obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius rescripti uerba ideo rettuli, ut appareat uenditionem inter uirum et uxorem bona fide gestam non retractari.
もし妻が夫から、持参財のために質権として受け取っていた不動産を購入し、その買い入れが贈与の目的でなされたと言われる場合、その購入は効力を持たないが、質権の義務は存続すると、我々の皇帝はその父とともに勅答した。 私がこの勅答の文言をここに引用したのは、夫婦間で善意によって行われた売買は取り消されないことを明らかにするためである。
'Si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non donationis causa uendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum.
「もし夫が、持参財および貸付金のために与えられた質物を、贈与の目的ではなく汝に売却したのであるならば、善意で行われたことは有効に維持される。
at si titulus donationis quaesitus ostenditur atque ideo uenditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis'.
しかし、もし贈与の名義が意図されていたことが示され、したがって売買が無効であることが明らかになるならば、一般法によって、汝は質権の地位を完全に保持するであろう。
§24.1.7.7Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numerauit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a uenditore eam liberauit: quid enim interest, creditori soluat an uenditori?
」もし妻が物を購入し、夫がその代金を支払った場合、妻はそれによって全体として富むようになったかのように、全額が妻から請求されるべきであると時として言うべきである。 たとえば、妻が実際に物を購入して代金債務を負っており、夫が売主から彼女を解放した場合がこれに当たる。 なぜなら、夫が妻の債権者に支払うか、それとも売主に支払うかに、何の相違があろうか。
§24.1.7.8Uxori quis donauit seruum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet uoluntati, constitutio diui Marci imponat ei libertatem, si uir uel uiuit uel etiam diem suum obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, qui putat tunc fieri seruum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si uelit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec uoluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium seruum possit manumittere: quae sententia mihi quoque probatur, quia uenditor siue donatur non sibi uult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit constitutio.
ある者が、妻に対して、1年以内に解放することを条件として奴隷を贈与した。 もし妻がその意思に従わない場合、夫が生存しているか、あるいは世を去っているかにかかわらず、神君マルクスの勅令によって、その奴隷に自由が課されるであろうか。 そしてパピニアヌスは次のように述べている。 すなわち、サビヌスの見解が採用されており、サビヌスは、奴隷は自由が課され始める時に初めて贈与を受ける者のものになると考えており、したがって、妻が期限経過後に望んだとしても解放することはできないとする。 それゆえ、その勅令が適用される余地はなく、また夫の意志がその勅令を適用可能にすることもできないと正当に言われる。 なぜなら、夫は自己の奴隷を解放することができたはずだからである。 この見解は私によっても支持される。 なぜなら、売主あるいは贈与者は、自分自身に対して義務が課されることを望まないし、課すこともできず、それを受け取る者に対して課すからである。 したがって、所有権は贈与者の手元に留まるため、勅令は決して効力を持たない。
§24.1.7.9Manumissionis causa donatio facta ualet, licet non hoc agatur, ut statim ad libertatem, sed quandoque perducatur.
解放を目的としてなされた贈与は、ただちに自由に導くことが意図されておらず、いつの時点かで導かれるとしても、有効である。
proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit.
したがって、一定の期間の後に解放することを条件として、彼が自己の妻に引き渡した場合、期間が満了して彼女が解放し始める時に初めて、その奴隷は彼女のものとなる。 それゆえ、その前に解放を行っても何の効力も生じない。
nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donauerit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit.
というのは、次のことも知っておくべきだからである。 もし自己の妻に、1年以内に解放することを条件として贈与し、その後彼女が1年以内に解放しなかった場合、その後に解放を行っても何の効力も生じない。