[PAULUS libro septimo ad Sabinum. ] §24.1.26.prSi eum, qui mihi uendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, liberatus erit, quia, licet illa iure ciuili possidere non intellegatur, certe tamen uenditor nihil habet quod tradat.
[パウルス、サビヌス註釈第七巻] もし私が、私に[その物を]売却した者に対し、贈与のためにその物を私の妻に与えるよう命じ、彼が私の命令によって占有を移転したならば、彼は[義務から]解放されるであろう。 なぜなら、妻は市民法上は占有しているとは理解されないとしても、確かに売主には引き渡すべきものがもはや何も残っていないからである。
§24.1.26.1Ex quibus causis inter uirum et uxorem concessae sunt donationes, ex isdem et inter socerum et generum nurumue concessas Neratius ait.
夫婦の間で贈与が認められているのと同じ原因から、義父と義理の息子または義理の娘との間でも[贈与が]認められている、とネラティウスは言う。
ergo socer genero mortis uel diuortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae uel diuortii causa.
したがって、義父は義理の息子に死または離婚を原因として贈与するであろうし、また義理の息子も義父に彼自身の死または離婚を原因として[贈与する]。