[IULIANUS libro sexto decimo digestorum. ] §23.5.7.prSi maritus fundum Titii seruientem dotali praedio adquisierit, seruitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus soluendo non erit, utiles actiones aduersus Titium mulieri ad restaurandam seruitutem dantur.
[ユリアヌス、『学説彙纂』第16巻より] 夫が、持参財産である土地に対して役権を負担しているティティウスの土地を取得した場合、役権は混同によって消滅し、この場合、夫は訴訟評価額を支払うものとする。 しかし、もし夫に支払能力がないならば、役権を回復するために、妻に対してティティウスに対する準用訴権が与えられる。
§23.5.7.1Sed cum uxor fundum cui praedia uiri seruitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum peruenit amissa seruitute et ideo non potest uideri per maritum ius fundi deterius factum.
しかし、夫の土地が役権を負っていた土地を妻が持参財産として与える場合、その土地は役権が失われた状態で夫の手に渡るため、夫によって土地の権利がより悪くされたとはみなされ得ない。
quid ergo est? officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata seruitute iubeat fundum mulieri uel heredi eius reddi.
それではどうなるのか。 地役権を回復させた上で、土地を妻またはその相続人に返還するよう命じることが、持参財産について裁判する者の職務に含まれることになる。