[PAPINIANUS libro quarto responsorum. ] §23.4.26.prInter socerum et generum conuenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad uirum pertineret: quod si uiuente matre filius obisset, uir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret.
[パピニアヌス、答弁録第4巻] 義父と婿との間で、もし娘が死亡した際、一歳の息子が生存していたならば持参金は夫に帰属すること、しかし、もし母親の生存中に息子が死亡したならば、妻が婚姻中に死亡したときに夫が持参金の一部を保持すること、[という合意]がなされた。
mulier naufragio cum anniculo filio periit.
妻は一歳の息子とともに難破によって死亡した。
quia uerisimile uidebatur ante matrem infantem perisse, uirum partem dotis retinere placuit.
乳児が母親より先に死亡した可能性が高いと思われたため、夫が持参金の一部を保持することが決定された。
§23.4.26.1Uir dotem, quam ex pacto filiae nomine retinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum diuisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptionem desiderare constitit.
夫が、合意に基づき(義父の)娘の名目で保持し得たはずの持参金を、もし過誤に陥って保持しなかった場合、父親の単独の相続人であり、母親の(一部の)相続人となった娘が、分割裁判官の前で、父親によって誤って支払われた持参金の先取りを求めることは不当ではない、と確定した。
§23.4.26.2Cum inter patrem et generum conuenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conueniat.
父親と婿との間で、娘が子を残さずに婚姻中に死亡した場合には持参金が父親に返還される、と合意された場合、子が生存していて娘が死亡した場合には持参金が保持されるということが、契約当事者間で意図されていたと解されるべきであり、後に他の合意がなされない限り、増額のために与えられた持参金の一部も区別されない。
§23.4.26.3Conuenit, ut mulier uiri sumptibus quoquo iret ueheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras uiri secuta prouinciam, in qua centurio merebat, petit.
妻がどこに行くにしても夫の費用で運ばれるという合意がなされた。 そしてそれゆえに、妻は夫の手紙に示された合意に従って、夫が百人隊長として服役していた属州へ赴いた。
non seruata fide conuentionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est.
合意の誠実が守られなかった場合、直接の訴えは一切認められないとしても、事実に基づく有用な訴えが与えられるべきである。
§23.4.26.4Filia cum pro se dotem promitteret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos soluatur.
娘が自らのために持参金を約束した際、もし自分が子を残さずに婚姻中に死亡したならば、自身の母親に持参金が支払われる、と合意した。
pacto filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis soluerit, uiro contra placita petenti dotem obstabit exceptio.
娘の合意によって、母親にはいかなる訴権も獲得されない。 しかしながら、もし娘の相続人が母親に持参金の金銭を支払った場合、合意に反して持参金を請求する夫に対しては、抗弁が対抗するであろう。
§23.4.26.5Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est.
父親は、もし嫁いだ娘が死亡したならば持参金が支払われることを問答契約した。 婚姻の継続中に、死刑に値する罪で有罪判決を受けた。
diuortio secuto uel morte uiri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post uerum autem diuortium renouatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet.
離婚が続いたこと、あるいは夫の死亡によって婚姻が解消された場合、問答契約の条件は不成就となる。 しかし、もし妻が婚姻中に死亡したならば、問答契約に基づく持参金の訴えは国庫のために獲得されるであろう。 しかし、真の離婚の後に婚姻が再開された場合、たとえ娘が婚姻中に死亡したとしても、問答契約は国庫のために効力を生じない。 なぜなら、それは最初の婚姻に関するものだからである。