[IULIANUS libro sexto decimo digestorum. ] §23.3.46.prQuemadmodum inuito domino seruus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio domino adquiritur.
[ユリアヌス、『学説彙纂』第16巻] 主人の意思に反して奴隷が問答契約をして獲得するのと同様に、もし主人の名において持参金が自分に対して約束されるのを奴隷が許容するならば、債権は主人に獲得される。
sed neque periculum dominus praestare debebit (si forte debitur mulieris dotem promiserit) neque culpam.
しかし、主人は(仮に女の債務者が持参金を約束したとしても)危険を負担する義務もなく、過失を負担する義務もない。
traditione quoque rei dotalis in persona serui uel filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater praestet.
奴隷または家子の人格において持参金財産の引渡しがなされた場合にも、主人または父が危険も過失も負担しないように持参金が設定される。
igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus uel pater ratam promissionem uel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tradiderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione liberetur.
したがって、主人または父がその約束または贈与を追認するまでは、この持参金は女の危険負担にあると私は言う。 それゆえに、婚姻が継続している間であっても、彼女が引き渡した物を不当利得返還訴権によって取り戻すことになり、また、約束から解放されることを不確定物返還訴権によって勝ち得ることになる。
§23.3.46.1Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promississet: 'quod mihi debes aut fundus Sempronianus doti tibi erit, utrum mulier uellet, id in dote erit: et si quidem debitum maluisset dotis nomine apud uirum remanere, potest ea exceptione se tueri aduersus petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet.
もし、結婚しようとする女が、自己の債務者に対して次のように持参金を約束していたならば、「あなたが私に負っている債務、またはセンプローニウス土地が、あなたへの持参金となる」と。 女がどちらを望むにせよ、それが持参金となる。 そして、もし彼女が債務のほうを持参金名目で夫のもとに留まることを好んだならば、彼女は土地を請求する者に対して抗弁によって自己を防御することができる。 だが、もし彼女が土地を与えたならば、彼女は夫に対して金銭の返還を請求する。
§23.3.46.2Pater etiamsi falso existimans se filiae suae debitorem esse dotem promississet, obligabitur.
父は、たとえ自分が娘の債務者であると誤って信じて持参金を約束したとしても、義務を負う。