[ULPIANUS libro uicesimo sexto ad Sabinum. ] §23.2.12.prSi qua mihi uxor fuit, deinde a me repudiata nupsit Seio, quem ego postea adrogaui, non sunt nuptiae incestae.
[ウルピアヌス、サビヌス註釈第26巻] かつて私の妻であった者が、その後私と離婚してセイウスと結婚し、そのセイウスを私が後に養子(自権者の養子縁組)とした場合、その婚姻はインケストゥス(不法近親婚)とはならない。
§23.2.12.1Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam nouerca mea non proprie dicatur.
私と私の父の婚約者との間では、婚姻を結ぶことはできない。 たとえ彼女が厳密には私の継母とは呼ばれないとしてもである。
§23.2.12.2Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nubere non poterit, quamuis nurus non proprie dicatur.
しかし逆に、私の婚約者も私の父と結婚することはできない。 彼女が厳密には嫁とは呼ばれないとしてもである。
§23.2.12.3Si uxor mea post diuortium alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem priuignam non esse, uerum nuptiis eius abstinendum.
私の妻が離婚後に他者と結婚して娘を産んだ場合、ユリアヌスは、この娘は確かに義理の娘ではないものの、彼女との婚姻は避けるべきであると考えている。
§23.2.12.4Adoptiuae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia auunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cognationes contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius haberent.
私は養姉妹の娘を妻に娶ることができる。 なぜなら、その娘は私の血族ではないからである。 というのも、養子縁組によって叔父になる者は誰もおらず、また養子縁組においては、法律上の親族関係となるであろうもの、すなわち父系親族(アグナートゥス)の権利を持つ親族関係のみが形成されるからである。
pari ratione et sororem patris mei adoptiui possum ducere, si non fuit eodem patre nata.
同様の理由により、私は養父の姉妹を妻に娶ることもできる。 ただし、彼女が同じ父親から生まれたのではない場合に限る。