[ARCADIUS qui et CHARISIUS libro singulari de testibus. ] §22.5.1.prTestimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non uacillat.
[ARCADIUS qui et CHARISIUS libro singulari de testibus.] 証言の使用は頻繁かつ必要であり、とりわけその信頼性が揺るがない人々から求められるべきである。
§22.5.1.1Adhiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis litibus sicubi res postulat, ex his quibus non interdictum testimonium nec ulla lege a dicendo testimonio excusantur.
また、事態が要求する場合にはどこであれ、刑事事件においてだけでなく金銭上の訴訟においても、証言を禁じられておらず、またいかなる法律によっても証言することから免除されていない人々の中から、証人を採用することができる。
§22.5.1.2Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem numerum testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessarium esse putauerint, euocari patiantur, ne effrenata potestate ad uexandos homines superflua multitudo testium protrahatur.
いくつかの法律において非常に多数の証人の数が定められているとしても、皇帝の勅法によって、この自由は十分な数の証人に制限されており、それは、裁判官が制限を加え、彼らが必要であると判断したその数だけの証人が召喚されることを許容するためであり、抑制を欠いた権限によって、人々を悩ませるために過剰な数の証人が引き出されることのないようにするためである。