[IDEM libro uicesimo quinto quaestionum. ]
[同じ著者の『疑問集』第25巻より] 公務を管理していたガイウス・セイウスは、公金を通常の利息で貸し付けた。
§22.1.11.prGaius Seius qui rem publicam gerebat faenerauit pecuniam publicam sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra certa tempora non inlatis usuris grauiores infligerentur: quidam debitores cessauerunt in soluendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut omne quod usurarum nomine competebat etiam pro his, qui cessauerant in usuris, suppleatur.
しかし、一定の期間内に利息が支払われない場合には、より重い利息が科されるという慣行があった。 一部の債務者は利息の支払いを遅滞したが、一部の者は多くを支払い、その結果、利息の名目で帰属すべき全額が、利息の支払いを遅滞した者たちの分も含めて補填されることになった。
quaesitum est, an illud, quod amplius ex consuetudine poenae nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio proficere deberet an rei publicae lucro cederet.
慣行に基づいて一部の者から違約金の名目で余分に徴収された額が、セイウス自身の利益になるべきか、それとも市の利益に帰属すべきかが問われた。
respondi, si Gaius Seius a debitoribus usuras stipulatus esset, eas solas rei publicae praestari oportere, quae secundum formam ab is exigi solent, etiamsi non omnia nomina idonea sint.
私は答えた。 もしガイウス・セイウスが債務者たちから利息を要約していたならば、すべての債権が回収確実なものではないとしても、通常の方式に従って彼らから徴収されることになっている利息のみが市に引き渡されるべきである。
§22.1.11.1Quid si seruus publicus obligationem usurarum rei publicae adquisiit? aequum est, quamuis ipso iure usurae rei publicae debeantur, tamen pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non sit parata res publica uniuersorum debitorum fortunam suscipere.
もし公有奴隷が市のために利息の債権を取得した場合はどうなるか。 法律上は利息が市に帰属するとしても、市がすべての債務者の運命を引き受ける用意がないのであれば、回収不能となった債権の補填が、より高い利息によってなされるのが公平である。
eadem fere in tutoribus Marcellus refert.
マルケッルスは、後見人の場合についてもほぼ同様のことを報告している。