[IDEM libro uicesimo octauo quaestionum. ] §21.2.66.prSi, cum uenditor admonuisset emptorem, ut Publiciana potius uel ea actione quae de fundo uectigali proposita est experiretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipulatio.
[IDEM libro uicesimo octauo quaestionum.] 売主が買主に対し、むしろプブリキアーナ訴訟、あるいは小作地に関して定められているあの訴訟によって争うよう勧告したにもかかわらず、買主がそれを行うことを怠ったならば、いかなる場合でも彼自身の悪意が彼に害を及ぼし、誓約は発動しない。
non idem in Seruiana quoque actione probari potest: haec enim etsi in rem actio est, nudam tamen possessionem auocat et soluta pecunia uenditori dissoluitur: unde fit, ut emptori suo nomine non competat.
セルウィウスの訴訟においても同様のことが認められ得るわけではない。 なぜなら、この訴訟は対物訴訟ではあるものの、単なる占有を回復するものであり、金銭が支払われれば売主に対して消滅するからである。 したがって、買主には彼自身の名においてその訴訟の適格が認められないことになる。
§21.2.66.1Si is qui rei publicae causa afuit fundum petat, utilis possessori pro euictione competit actio.
公務のために不在であった者が土地を請求する場合、占有者には追奪に基づく有用訴訟が適格となる。
item si priuatus a milite petat, eadem aequitas est emptori restituendae pro euictione actionis.
同様に、私人が軍人から請求する場合、買主にとって、追奪に基づく訴訟が回復されるべきであるという同一の衡平が存在する。
§21.2.66.2Si secundus emptor uenditorem eundemque emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit secuta, quodcumque ex causa iudicati praestiterit procurator ut in rem suam datus, ex stipulatu consequi non poterit: sed quia damnum euictionis ad personam pertinuit emptoris, qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis aestimationem agetur ex uendito.
もし第二の買主が、売主であり同時に買主でもある者を奴隷の訴訟に関する代理人として任命し、その奴隷の返還がなされないまま敗訴判決が下されたならば、代理人が自己の利益のために任命された者として判決に基づく原因から支払ったいかなるものも、誓約に基づいて回収することはできない。 しかし、追奪による損害は、委任の訴えによっては何も得る見込みのない買主の身に帰したのであるから、訴訟の評価額を得るために、売買に基づく訴えが有用に提起されるであろう。
§21.2.66.3Diuisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et dominus ratam habuit, euictis praediis in dominium actio dabitur, quae daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet melioris aut deterioris agri facti causa finem pretii, quo fuerat tempore diuisionis aestimatus, deminuat uel excedat.
共同相続人間で分割がなされた際に、不在者の代理人が立ち会い、本人がそれを追認したならば、不動産が追奪された場合、本人に対して、不在者の事務を管理した者に対して与えられるであろう訴えと同様の訴えが与えられる。 これは、原告が自己の利益の分だけ回収できるようにするためであり、すなわち、土地がより良くなったか、あるいは悪くなったかの理由によって、分割の時点で評価されていた価格の限度を下回るか、または上回るようにするためである。