[ULPIANUS libro secundo ad edictum aedilium curulium. ] §21.2.55.prSi ideo contra emptorem iudicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter absentiam uictus uidetur quam quod malam causam habuit.
[ウルピアーヌス、上級按察官告示註釈第二巻] もし買主に対して判決が下された理由が、彼が欠席したことにあるならば、問答契約は発動しない。 なぜなら、彼は不利な実体上の根拠を有していたからというよりは、むしろ欠席したことのために敗訴したとみなされるからである。
quid ergo, si ille quidem contra quem iudicatum est ad iudicium non adfuit, alius autem adfuit et causam egit: quid dicemus? ut puta acceptum quidem cum pupillo tutore auctore fuit iudicium, sed absente pupillo tutor causam egit et iudicatum est contra tutorem: quare non dicemus committi stipulationem? etenim actam esse causam palam est.
それでは、判決が下された当の本人は裁判に立ち会わなかったが、他の者が立ち会って訴訟を追行した場合はどう言うべきであろうか。 たとえば、後見人の承認のもとに被後見人との間で訴訟が引き受けられたが、被後見人が欠席したため後見人が訴訟を追行し、後見人に対して判決が下されたという場合、なぜ問答契約が発動すると言わないでおくべきであろうか。 実際、訴訟が追行されたことは明白である。
et satis est ab eo cui ius agendi fuit causam esse actam.
そして、訴訟追行権を有する者によって訴訟が追行されたことで十分なのである。
§21.2.55.1Praesenti autem uenditori denuntiandum est: siue autem absit, siue praesens sit et per eum fiat quo minus denuntietur, committetur stipulatio.
もっとも、その場にいる売主に対しては告知がなされなければならない。 しかし、彼が不在であるか、あるいは彼がその場にいても彼のせいで告知がなされなかった場合には、問答契約は発動する。