[IULIANUS libro quinquagesimo septimo digestorum. ] §21.2.39.prMinor uiginti quinque annis fundum uendidit Titio, eum Titius Seio: minor in ea uenditione circumscriptum dicit et inpetrat cognitionem non tantum aduersus Titium, sed etiam aduersus Seium: Seius postulabat apud praetorem utilem sibi de euictione stipulationem in Titium dari: ego dandam putabam.
[ユリアヌス、学説彙纂第五十七巻] 二十五歳未満の未成年者が土地をティティウスに売り、ティティウスはそれをセイウスに売った。 未成年者はその売却において自分が欺罔されたと主張し、ティティウスに対してだけでなく、セイウスに対しても(法務官による特別の)審理を勝ち取った。 セイウスは法務官のもとで、ティティウスに対する追奪に関する有用な約束が自分に与えられることを求めた。 私はそれが与えられるべきだと考えていた。
respondi: iustam rem Seius postulabat, nam si ei fundus praetoria cognitione ablatus fuerit, aequum erit per eundem praetorem et euictionem restitui.
私は答えた。 セイウスは正当なことを求めていた。 なぜなら、もし法務官の審理によって彼から土地が奪われるならば、同じ法務官を介して追奪(の担保)も回復されるのが公平だからである。
§21.2.39.1Si seruus tuus emerit hominem et eun||dem uendiderit Titio eiusque nomine duplam promiserit et tu a uenditore serui stipulatus fueris: si Titius seruum petierit et ideo uictus sit, quod seruus tuus in tradendo sine uoluntate tua proprietatem hominis transferre non potuisset, supererit Publiciana actio et propter hoc duplae stipulatio ei non committetur: quare uenditor quoque tuus agentem te ex stipulatu poterit doli mali exceptione summouere.
もしあなたの奴隷が男を買い、同じ男をティティウスに売り、その奴隷の名において二倍額(の返還)を約束し、かつあなたがその奴隷の売主から約束を得ていた場合、もしティティウスがその男の引き渡しを求めて敗訴し、それが、あなたの奴隷が引き渡すに際してあなたの意志なしにはその男の所有権を移転させることができなかったという理由によるものであるならば、プブリキウス訴訟が残されることになるため、このために二倍額の約束は彼に対して発生しない。 したがって、あなたの売主もまた、約束に基づいて訴えを提起するあなたを、悪意の抗弁によって退けることができる。
alias autem si seruus hominem emerit et duplam stipuletur, deinde eum uendiderit et ab emptore euictus fuerit: domino quidem aduersus uenditorem in solidum competit actio, emptori uero aduersus dominum dumtaxat de peculio.
しかし別の場合として、もし奴隷が男を買い、二倍額の約束を得ており、その後それを売却して買主から追奪された場合、主人には売主に対して全額についての訴権が認められるが、買主には主人に対して特有財産の限度においてのみ訴権が認められる。
denuntiare uero de euictione emptor seruo, non domino debet: ita enim euicto homine utiliter de peculio agere poterit: sin autem seruus decesserit, tunc domino denuntiandum est.
ただし、買主は追奪についての告知を主人ではなく奴隷に行わなければならない。 そうしてこそ、男が追奪された場合に特有財産に関する訴えを有効に提起できるからである。 もっとも、もし奴隷が死亡したならば、そのときは主人に告知しなければならない。
§21.2.39.2Si a me bessem fundi emeris, a Titio trientem, deinde partem dimidiam fundi a te quis petierit: si quidem ex besse quem a me acceperas semis petitus fuerit, Titius non tenebitur, si uero triens quem Titius tibi tradiderat et sextans ex besse quem a me acceperas petitus fuerit, Titius quidem pro triente, ego pro sextante euictionem tibi praestabimus.
もしあなたが私から土地の三分の二を買い、ティティウスから三分の一を買い、その後、誰かがあなたから土地の半分を請求した場合、もし私から受け取った三分の二の中から半分が請求されたのであれば、ティティウスは責任を負わないが、もしティティウスがあなたに引き渡した三分の一と、私から受け取った三分の二の中の六分の一が請求されたのであれば、ティティウスは三分の一について、私は六分の一について、あなたに対して追奪の責任を果たす。
§21.2.39.3Pater sciens filium suum quem in potestate habebat ignoranti emptori uendidit: quaesitum est, an euictionis nomine teneatur.
父親が、自分の支配下にある息子であることを知りながら、事情を知らない買主に売却した。 追奪の名目で彼が義務を負うかが問われた。
respondit: qui liberum hominem sciens uel ignorans tamquam seruum uendat, euictionis nomine tenetur: quare etiam pater, si filium suum tamquam seruum uendiderit, euictionis nomine obligatur.
答えた。 自由人を、知ってか知らずにか奴隷として売却する者は、追奪の名目で義務を負う。 したがって、父親であっても、もし自分の息子を奴隷として売却したならば、追奪の名目で義務を負う。
§21.2.39.4Qui statuliberum tradit, nisi dixerit eum statuliberum esse, euictionis nomine perpetuo obligatur.
条件付自由奴隷を引き渡す者は、彼が条件付自由奴隷であることを告知しなかった限り、追奪の名目で永続的に義務を負う。
§21.2.39.5Qui seruum uenditum tradit et dicit usum fructum in eo Seii esse, cum ad Sempronium pertineat, Sempronio usum fructum petente perinde tenetur, ac si in tradendo dixisset usus fructus nomine aduersus Seium non teneri.
売却された奴隷を引き渡す者が、その奴隷の使用収益権はセイウスにあると言ったが、実際にはセンプロニウスに属する場合、センプロニウスが使用収益権を請求したときには、引き渡しの際に「使用収益権の名目でセイウスに対しては責任を負わない」と言ったのと同様に責任を負う。
et si re uera Seii usus fructus fuerit, legatus autem ita, ut, cum ad Seium pertinere desisset, Sempronii esset, Sempronio usum fructum petente tenebitur, Seio agente recte defugiet.
また、もし実際に使用収益権がセイウスのものであり、ただしセイウスに属することが止んだときにセンプロニウスのものとなるように遺贈されていた場合、センプロニウスが使用収益権を請求したときには責任を負うが、セイウスが訴えを提起したときには正当に免れる。