[GAIUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.18.prSi quid uenditor de mancipio adfirmauerit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut aestimatorio (id est quanto minoris) iudicio agere potest: uerbi gratia si constantem aut laboriosum aut curracem uigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmauerit, et is ex diuerso leuis proteruus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inueniatur.
[GAIUS libro primo ad edictum aedilium curulium.] もし売主が奴隷について何らかの主張をし、買主がその通りではないと不服を申し立てるならば、売買契約解除の訴え、または減額請求の訴え(すなわち、どれだけ安くなるべきかという訴え)をもって訴訟を起こすことができる。 例えば、もし売主が、その奴隷が着実である、あるいは働き者である、あるいは足が速い、あるいは寝ずによく働くと言い、あるいは、彼がそのつつましさから特有財産を蓄えていると主張したのに対して、他方でその奴隷が軽薄で、不作法で、怠惰で、眠りたがりで、不精で、のろまで、大食漢であると判明する場合がそうである。
haec omnia uidentur eo pertinere, ne id quod adfirmauerit uenditor amare ab eo exigatur, sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmauerit, non exacta grauitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et uigilacem adfirmauerit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed haec omnia ex bono et aequo modice desiderentur.
これらすべてのことは、売主が主張したことが、彼から厳酷に要求されるのではなく、ある程度の緩和をもって、すなわち、例えばもし彼が着実であると主張したとしても、あたかも哲学者に求めるような厳格な重厚さや着実さが求められるべきではなく、また、もし働き者で寝ずによく働くと主張したとしても、昼夜を問わぬ継続的な労働が彼に要求されるべきではなく、むしろこれらすべてが信義誠実に基づき適度な範囲で求められるべきであるという点を目指しているように思われる。
idem et in ceteris quae uenditor adfirmauerit intellegemus.
同じことが、売主が主張するその他のことについても理解されるだろう。
§21.1.18.1Uenditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio praestare debet: qui uero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere uidetur, etiamsi mediocrem cocum praestet.
「最高の料理人」であると言った売主は、その技能において最高の者を給付しなければならない。 しかし、単に「料理人」であると言った者は、並の料理人を給付したとしても、債務を履行したとみなされる。
idem et in ceteris generibus artificiorum.
同じことが、その他の種類の技能についても適用される。
§21.1.18.2Aeque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse seruum, sufficit, si is uel minimum habeat peculium.
同様に、もし誰かが単に、奴隷が特有財産を持っていると言った場合、その奴隷が極めてわずかな特有財産しか持っていないとしても、十分である。