[PAULUS libro tertio quaestionum. ] §20.4.16.prClaudius Felix eundem fundum tribus obligauerat, Eutychianae primum, deinde Turboni, tertio loco alii creditori: cum Eutychiana de iure suo doceret, superata apud iudicem a tertio creditore non prouocauerat: Turbo apud alium iudicem uictus appellauerat: quaerebatur, utrum tertius creditor etiam Turbonem superare deberet, qui primam creditricem, an ea remota Turbo tertium excluderet.
[パウルス、疑問集第3巻より] クラウディウス・フェリクスは同一の農地を3人の債権者に、最初はエウテュキアナに、次にトゥルボに、三番目に別の債権者に担保に入れていた。 エウテュキアナが自らの権利を証明しようとしていたとき、彼女は審判官のもとで第三の債権者に敗訴したが、上訴しなかった。 トゥルボは別の審判官のもとで敗訴したが、上訴した。 そこで、第一の女債権者を負かした第三の債権者がトゥルボをも優先すべきなのか、それとも彼女が排除されたことによってトゥルボが第三の債権者を排除できるのかが問われていた。
plane cum tertius creditor primum de sua pecunia dimisit, in locum eius substituitur in ea quantitate, quam superiori exsoluit: fuerunt igitur qui dicerent hic quoque tertium creditorem potiorem esse debere.
確かに、第三の債権者が自己の資金から第一の債権者に弁済して退かせたときには、彼はその上位の者に支払った額においてその者の地位に代位される。 それゆえ、この場合にも第三の債権者が優先されるべきであると言う人々がいた。
mihi nequaquam hoc iustum esse uidebatur.
しかし、私にはこれは全く正当であるとは思われなかった。
pone primam creditricem iudicio conuenisse tertium creditorem et exceptione alioue quo modo a tertio superatam: numquid aduersus Turbonem, qui secundo loco crediderat, tertius creditor, qui primam uicit, exceptione rei iudicatae uti potest? aut contra si post primum iudicium, in quo prima creditrix superata est a tertio creditore, secundus creditor tertium optinuerit, poterit uti exceptione rei iudicatae aduersus primam creditricem? nullo modo, ut opinor.
第一の女債権者が裁判で第三の債権者を訴え、抗弁その他何らかの方法で第三の債権者に敗訴したと仮定せよ。 第二の順位で融資したトゥルボに対して、第一の者を負かした第三の債権者は、既判力の抗弁を用いることができるだろうか。 あるいは逆に、第一の女債権者が第三の債権者に敗訴した最初の裁判の後に、第二の債権者が第三の債権者に対して勝訴したならば、第一の女債権者に対して既判力の抗弁を用いることができるだろうか。 私の考えでは、決してそうではない。
igitur nec tertius creditor successit in eius locum quem exclusit, nec inter alios res iudicata alii prodesse aut nocere solet, sed sine praeiudicio prioris sententiae totum ius alii creditori integrum relinquitur.
したがって、第三の債権者は自分が排除した者の地位を承継したわけではなく、また他人の間での判決は別の人に利益をもたらすことも不利益をもたらすこともないのであって、先の判決に左右されることなく、すべての権利が他の債権者に対して完全に残されるのである。