[GAIUS libro singulari de formula hypothecaria. ] §20.1.4.prContrahitur hypotheca per pactum conuentum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint hypothecae nomine obligatae: nec ad rem pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus quae consensu contrahuntur.
[ガイウス著、抵当公式に関する一巻本より] 抵当権は、何らかの債務のために自己の物が抵当の名目で拘束されるように人が合意するとき、合意によって成立する。 そして、それがどのような言葉で行われるかは重要ではなく、それは合意によって成立する債務においても同様である。
et ideo et sine scriptura si conuenit ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conueniunt.
したがって、書面がなくても、抵当が存在することに合意があり、かつそれを証明できるならば、彼らが合意したその物は拘束されることになる。
fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem ualet quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis habitae non sunt.
なぜなら、これらについて書面が作成されるのは、行われたことがそれらによってより容易に証明できるようにするためだからである。 しかし、これらがなくても、証明があるならば、行われたことは有効である。 それは、たとえ書面による証書が作成されていなくても婚姻が有効であるのと同様である。