[IDEM libro quinto responsorum. ] §20.1.29.prPaulus respondit generalem quidem conuentionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, uindicari non posse a creditore testatoris.
[同著者(パウルス)の『解答集』第五巻より] パウルスは、包括的な合意であっても担保の義務設定には十分であるが、被相続人の財産に属していなかったもので、後にその相続人によって別の原因から取得されたものは、遺言者の債権者によって追及されることはできないと回答した。
§20.1.29.1Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt.
奴隷が担保の対象となった場合、彼らから生まれた子供たちもまた、同様の法的地位にあるとみなされるべきである。
quod tamen diximus etiam adgnata teneri, siue specialiter de his conuenerit siue non, ita procedit, si dominium eorum ad eum peruenit qui obligauit uel heredem eius: ceterum si apud alium dominum pepererint, non erunt obligata.
しかしながら、特別の合意があろうとなかろうと、生まれた子供たちも担保の効力を受けると我々が述べたことは、それらの所有権が、担保に供した者またはその相続人に帰属する場合にのみ適用される。 そうではなく、もし別の所有者のもとで生まれたのであれば、それらは拘束されない。
§20.1.29.2Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris.
担保に供された家屋が焼失し、その跡地をルキウス・ティティウスが買い取って建物を建てた。 担保権について諮問がなされた。
Paulus respondit pignoris persecutionem perseuerare et ideo ius soli superficiem secutam uideri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.
パウルスは、担保権の追及は存続し、それゆえに地上の建物は土地の権利に従うものとみなされる、すなわち担保権を伴って従うと回答した。 しかし、善意の占有者は、建設のために支出した費用を、物がより価値を増した限度において回収するのでなければ、債権者に建物を返還することを強制されるべきではない。
§20.1.29.3Si sciente et consentiente domino seruus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, conuenit, ipsum quoque qui cauit obligatum esse pignoris iure.
主人の知悉と同意のもとに、主人のすべての財産が担保に供されるべきことを奴隷が合意した場合、その約束を立てた奴隷自身もまた担保権によって拘束される。