[IDEM libro quarto responsorum. ]
[同著者『解答集』第四巻より] 保証人が官憲から、自ら債権者たちに弁済をするかのようにして、彼自身が支払う前であっても質物を占有する許可を得たが、弁済しなかった。
§20.1.26.prFideiussor impetrauit a potestate, ut et ante quam solueret pignora ipse possideat quasi satisfacturus creditoribus, nec satisfecit: modo heres debitoris paratus est soluere creditoribus: quaero, an pignora fideiussor restituere cogendus sit.
いまや債務者の相続人が債権者たちに支払う準備をしている。 保証人が質物を返還するよう強制されるべきか、私は問う。
Modestinus respondit cogendum esse.
モデスティヌスは、強制されるべきであると答えた。
§20.1.26.1Pater Seio emancipato filio facile persuasit, ut, quia mutuam quantitatem acciperet a Septicio creditore, chirographum perscriberet sua manu filius eius, quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione domus ad filium pertinentis pignori dandae: quaerebatur, an Seius inter cetera bona etiam hanc domum iure optimo possidere possit, cum patris se hereditate abstinuerit, nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre manu sua perscripsit instrumentum chirographi, cum neque consensum suum accommodauerat patri aut signo suo aut alia scriptura.
父が、自立した息子セイウスに対し、自分は書くことが妨げられているからという理由で、債権者セプチキウスから金銭の消費貸借を受けるにあたり、その息子に帰属する家を担保に供する旨の言及を伴う借用証書を、息子自身の親筆で書き下すよう容易に説得した。 セイウスは、父の相続を放棄しており、また、父の委任によって自らの手で借用証書を書き下したという単にそのことだけから、自らの同意を印章によっても他の書面によっても父に与えていなかったのであるから、他の財産とともにこの家をも最上の権利によって占有することができるか、[また担保権を主張される]恐れはないか、が問われた。
Modestinus respondit: cum sua manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei obligationi dedisse manifestum est.
モデスティヌスは答えた。 「セイウスが自らの手で自らの家が担保となるべき旨を書いた以上、彼がその義務設定に同意を与えたことは明白である。
§20.1.26.2Lucius Titius praedia et mancipia quae in praediis erant obligauit: heredes eius praediis inter se diuisis illis mancipiis defunctis alia substituerunt: creditor postea praedia cum mancipiis distraxit.
」ルキウス・ティティウスが土地およびその土地の上にいた奴隷を担保に入れた。 彼の相続人たちは、土地を互いの間で分割し、それらの奴隷たちが死亡したため、他の奴隷を代わりに配置した。 債権者はその後、土地を奴隷とともに売却した。
quaeritur, an ipsa mancipia, quae sunt modo in praediis constituta, hoc est in hypothecis, emptor uindicare recte possit.
現在土地の上に配置されている、すなわち抵当物件の中にいる奴隷それ自体を、買主が正当に回復請求できるかが問われる。
Modestinus respondit, si neque pignerata sunt ipsa mancipia neque ex pigneratis ancillis nata, minime creditoribus obligata esse.
モデスティヌスは、それらの奴隷自体が質に入れられたものでもなく、質に入れられた女奴隷から生まれたものでもないならば、債権者に対して全く担保に入っていない、と答えた。