[ULPIANUS libro tertio ad edictum. ]
[ウラピアーヌス、『告示注解』第3巻] この告示は至高の公平性を有しており、誰一人として正当な憤りを抱くことはない。
§2.2.1.prHoc edictum summam habet aequitatem, et sine cuiusquam indignatione iusta: quis enim aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse aliis dixit uel dici effecit? ‘Qui magistratum potestatemue habebit, si quid in aliquem noui iuris statuerit, ipse quandoque aduersario postulante eodem iure uti debet.
というのも、自らが他者に対して宣告し、あるいは宣告させたのと同じ法が自分自身に対して適用されることを、誰が拒めようか。 「政務官職または権限を有する者が、誰かに対して新たな法を定めた場合、その者は将来、相手方の求めがあるときは、自らも同じ法に従わなければならない。
si quis apud eum, qui magistratum potestatemque habebit, aliquid noui iuris optinuerit, quandoque postea aduersario eius postulante eodem iure aduersus eum decernetur': scilicet ut quod ipse quis in alterius persona aequum esse credidisset, id in ipsius quoque persona ualere patiatur.
もしある者が、政務官職および権限を有する者のもとで、新たな法の適用を得た場合、その後将来、その相手方の求めがあるときは、その者に対して同じ法に則って裁定が下されるものとする」とは、すなわち、自らがある他者の立場において公平であると信じたことを、自分自身の立場においても効力を有するものとして容認するように、ということである。
§2.2.1.1Haec autem uerba: 'quod statuerit qui iurisdictioni praeest' cum effectu accipimus, non uerbo tenus: et ideo si, cum uellet statuere, prohibitus sit nec effectum decretum habuit, cessat edictum.
しかしながら、「裁判管轄権を司る者が定めたこと」というこれらの言葉を、我々は文言通りにではなく、実際の効果を伴うものとして解釈する。 したがって、定めようと欲したときに阻止され、決定が効果を持たなかった場合には、この告示は適用されない。
nam statuit uerbum rem perfectam significat et consummatam iniuriam, non coeptam.
なぜなら、「定めた」という言葉は、完了した事柄、すなわち、開始されただけではなく、既遂となった不法を意味するからである。
et ideo si inter eos quis dixerit ius, inter quos iurisdictionem non habuit, quoniam pro nullo hoc habetur nec est ulla sententia, cessare edictum putamus: quid enim offuit conatus, cum iniuria nullum habuerit effectum?
それゆえ、もしある者が自身の裁判管轄権を有しない者たちの間で裁判を行ったとしても、これは無効とみなされ、いかなる判決も存在しないことになるため、告示は適用されないと我々は考える。 なぜなら、不法が何らの効果も持たなかったときに、その企てがいかなる害を及ぼしたであろうか。