[ULPIANUS libro septimo disputationum. ] §2.15.7.prEt post rem iudicatam transactio ualet, si uel appellatio intercesserit uel appellare potueris.
[ウルピアヌス『論議書』第7巻]判決確定の後であっても、上訴が申し立てられているか、あるいは上訴することができたのであれば、和解は有効である。
§2.15.7.1Si fideiussor conuentus et condemnatus fuisset, mox reus transegisset cum eo, cui erat fideiussor condemnatus: an transactio ualeat quaeritur: et puto ualere, quasi omni causa et aduersus reum et aduersus fideiussorem dissoluta.
もし保証人が訴えられて敗訴判決を受けており、その後、主債務者が、保証人が敗訴判決を受けた相手と和解した場合、その和解が有効であるかどうかが問われる。 そして、私は、主債務者に対しても保証人に対してもすべての請求原因が消滅したかのように、有効であると考える。
si tamen ipse fideiussor condemnatus transegit, etsi transactio non peremit rem iudicatam, tamen eo quod datum est releuari rem iudicatam oportet.
しかし、もし敗訴した保証人自身が和解した場合、たとえ和解が判決確定の効果を消滅させないとしても、支払われたものによって判決確定の効果が軽減されるべきである。
§2.15.7.2Usque adeo autem quod datum est etiamsi non proficit ad transactionem, extenuat tamen rem iudicatam, ut inde sit et dictum et rescriptum circa alimentorum transactionem citra praetoris auctoritatem factam, ut quod datum est proficiat ad alimenta: ita ut, si quid amplius ex causa alimentorum deberi potest, id praestetur, quod autem datum est, imputetur.
しかし、支払われたものが、たとえ和解としての効力を生じないとしても、判決確定の効果を軽減することは実に見事であり、法務官の認可なしになされた扶養料に関する和解について、支払われたものが扶養料に充当されるべきであると述べられ、また勅答されているほどである。 すなわち、もし扶養料を理由としてさらに多くのものが義務づけられ得るなら、それが給付され、すでに支払われたものは差し引かれる。