[ULPIANUS libro septimo disputationum. ] §2.15.7.prEt post rem iudicatam transactio ualet, si uel appellatio intercesserit uel appellare potueris. §2.15.7.1Si fideiussor conuentus et condemnatus fuisset, mox reus transegisset cum eo, cui erat fideiussor condemnatus: an transactio ualeat quaeritur: et puto ualere, quasi omni causa et aduersus reum et aduersus fideiussorem dissoluta.
[울피아누스 『논집』 제7권]판결이 확정된 후일지라도, 상소가 제기되었거나 상소할 수 있었던 경우에는 화해가 유효하다.만약 보증인이 제소되어 패소 판결을 받았고, 그 후 주채무자가 보증인이 패소 판결을 받은 자와 화해했다면, 그 화해가 유효한지가 문제된다. 그리고 나는 주채무자에 대해서도 보증인에 대해서도 모든 소송 원인이 소멸한 것처럼 유효하다고 생각한다.
si tamen ipse fideiussor condemnatus transegit, etsi transactio non peremit rem iudicatam, tamen eo quod datum est releuari rem iudicatam oportet. §2.15.7.2Usque adeo autem quod datum est etiamsi non proficit ad transactionem, extenuat tamen rem iudicatam, ut inde sit et dictum et rescriptum circa alimentorum transactionem citra praetoris auctoritatem factam, ut quod datum est proficiat ad alimenta: ita ut, si quid amplius ex causa alimentorum deberi potest, id praestetur, quod autem datum est, imputetur.
그러나 패소 판결을 받은 보증인 자신이 화해를 한 경우, 비록 화해가 기판력을 소멸시키지는 못하더라도, 지급된 것에 의해 기판력의 효과가 경감되어야 한다.그런데 지급된 것이 비록 화해로서의 효력을 발휘하지 못할지라도 기판력의 효과를 경감시키는 것은 실로 그러하여, 법무관의 인가 없이 행해진 부양료 화해에 관하여, 지급된 것이 부양료에 충당되어야 한다고 언급되고 또 칙답된 바 있을 정도이다. 즉, 만약 부양료를 원인으로 더 많은 것이 의무로 남을 수 있다면 그것이 급부되어야 하고, 이미 지급된 것은 공제되어야 한다.