[NERATIUS libro tertio membranarum. ]
[ネラティウス『覚え書』第3巻]\n\n売買、賃貸借、およびその他の同様の債務から、すべてが未履行の間に、相互に義務を負う人々の合意によって離脱できるということについては、疑いがない。
§2.14.58.prAb emptione uenditione, locatione conductione ceterisque similibus obligationibus quin integris omnibus consensu eorum, qui inter se obligati sint, recedi possit, dubium non est.
アリストーには、さらに以下のように考えられた。
Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea, quae me ex empto praestare tibi oporteret, praestitissem et cum tu mihi pretium deberes, conuenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus, quae ego tibi pracstitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere desinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque conuentionem admittit.
すなわち、もし私が売買に基づきあなたに履行すべきであった事柄をすでに履行しており、かつあなたが私に代金を支払う義務を負っていたときに、私とあなたの間で、私があなたに履行したすべての事柄をあなたが売却された物において再び私に履行し直した上で、あなたが私に代金を支払わないという合意がなされ、そしてあなたが私にそれらを実際に履行し直したならば、あなたが代金を支払う義務を負うことを免れる、ということである。 なぜなら、これらすべての事柄が帰せられるところの信義誠実の解釈が、この合意をも容認するからである。
nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quae obligati essemus, conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares.
そして、私たちが義務を負っていたすべての事柄が未履行の状態で、その取引から離脱することが合意されるのか、それとも私があなたに履行した事柄が原状に回復された上で、あなたがその名目で私に何事も履行しないようにと私たちが合意するのか、の間には何らの違いもない。
illud plane conuentione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur ut a pristino negotio discedamus, quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur.
明らかに、行われたことを解消することに関する合意によっては、私がすでにあなたに履行した事柄をあなたが反対に私に履行し返すよう強制される、ということを達成することはできない。 なぜなら、その方法においては、私たちが元の取引から離脱することではなく、むしろ私たちの間に何らかの新しい債務が設立されることが企図されているからである。