[NERATIUS libro tertio membranarum.
[内拉蒂乌斯《羊皮纸书》第三卷。
] §2.14.58.prAb emptione uenditione, locatione conductione ceterisque similibus obligationibus quin integris omnibus consensu eorum, qui inter se obligati sint, recedi possit, dubium non est.
]\n\n毫无疑问,在一切尚未履行的情况下,通过相互负有债务之人的同意,可以解除买卖、租赁及其他类似债务。
Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea, quae me ex empto praestare tibi oporteret, praestitissem et cum tu mihi pretium deberes, conuenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus, quae ego tibi pracstitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere desinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque conuentionem admittit.
阿里斯托甚至认为:如果我已经向你履行了我在买卖中应当向你履行的给付,而你欠我价金,此时你我之间约定,在你在售出物中向我重新履行我曾向你履行过的一切之后,你无需向我支付价金,且你确实向我重新履行了这些给付,那么你便不再欠付价金;因为作为这一切之归宿的诚实信用原则的解释,也允许此类约定。
nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quae obligati essemus, conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares.
并且,是在我们所负债务的一切尚未履行时约定解除该交易,还是在将我已向你履行的给付恢复原状后,我们合意你无需因此名义向我履行任何给付,这两者之间没有任何区别。
illud plane conuentione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur ut a pristino negotio discedamus, quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur.
显然,通过旨在解除已行为之事的约定,无法达到使你被迫向我反向履行我已向你履行的给付的目的;因为在这种方式下,其目的与其说是让我们解除原交易,不如说是在我们之间确立某种新的债务。