[ULPIANUS libro quarto ad edictum. ] §2.14.1.prHuius edicti aequitas naturalis est.
[ウルピアヌス著『告示註釈』第4巻] この告示の衡平は、自然法的なものである。
quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt seruare?
というのも、当事者間で合意された事柄を守ることほど、人間の信義に適うことが他にあるだろうか。
§2.14.1.1Pactum autem a pactione dicitur (inde etiam pacis nomen appellatum est) et est pactio duorum pluriumue in idem placitum et consensus.
ところで、パクトゥムはパクティオーに由来して言われ(そこからさらに平和の名も呼ばれた)、そしてパクティオーとは、同一の趣旨への、二人またはそれ以上の人々の合意および同意である。
§2.14.1.2Conuentionis uerbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: nam sicuti conuenire dicuntur qui ex diuersis locis in unum locum colliguntur et ueniunt, ita et qui ex diuersis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam decurrunt.
コンウェンティオーという言葉は、互いに取引を行う者たちが、契約を締結しまたは和解する目的のために同意するすべての事柄に及ぶ一般的なものである。 なぜなら、異なる場所から一つの場所に集められ集い来る人々がコンウェニーレと言われるのと同様に、異なる心の動きから一つのことに同意する人々、すなわち一つの意見に落ち着く人々もまた、そう言われるからである。
adeo autem conuentionis nomen generale est, ut eleganter dicat Pedius nullum esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conuentionem, siue re siue uerbis fiat: nam et stipulatio, quae uerbis fit, nisi habeat consensum, nulla est.
ところで、コンウェンティオーという名称は非常に一般的であるため、ペディウスは見事に、物によってなされようと言葉によってなされようと、その内にコンウェンティオーを含まない契約や債務は存在しない、と言っている。 なぜなら、言葉によってなされる問答契約であっても、同意がなければ無効だからである。
§2.14.1.3Sed conuentionum pleraeque in aliud nomen transeunt: ueluti in emptionem, in locationem, in pignus uel in stipulationem.
しかし、コンウェンティオーの大部分は別の名称へと移行する。 例えば、売買、賃貸借、質権、あるいは問答契約へと。