[IDEM libro secundo sententiarum. ] §19.2.55.prDominus horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: serui tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt.
[同じ著者(パウルス)の『判決録』第2巻より] 倉庫の所有者は、倉庫がこじ開けられて略奪されたとき、彼がそれらの保管を引き受けていたのでない限り、責任を負わない。 しかしながら、契約の相手方たる者の奴隷たちは、建物の状況をよく知っているという理由で、拷問による尋問に付すよう要求され得る。
§19.2.55.1In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario uel utiliter auxerit uel aedificauerit uel instituerit, cum id non conuenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi experiri potest.
賃借した土地において、もし賃借人が自己の労力によって、必要からあるいは有益に、何かを拡張し、建築し、あるいは設置し、かつそのことが合意されていなかった場合でも、彼は、自分が費やしたものを回収するために、賃借に基づく訴えによって土地の所有者に対して争うことができる。
§19.2.55.2Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad soluendas totius temporis pensiones ex conducto conueniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas seruetur.
賃貸借の契約条項に反して、期限前に、正当かつ納得のいく理由なしに土地を放棄した者は、全期間の賃料を支払うよう、賃借(契約)に基づき訴えられ得る。 ただしそれは、賃貸人に対してその損害(得べかりし利益)が補填される限度においてである。