[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §19.2.35.prEt haec distinctio conuenit illi, quae a Seruio introducta et ab omnibus fere probata est, ut, si auersione insulam locatam dominus reficiendo, ne ea conductor frui possit, effecerit, animaduertatur, necessario necne id opus demolitus est: quid enim interest, utrum locator insulae propter uetustatem cogatur eam reficere an locator fundi cogatur ferre iniuriam eius, quem prohibere non possit? intellegendum est autem nos hac distinctione uti de eo, qui et suum praedium fruendum locauerit et bona fide negotium contraxerit, non de eo, qui alienum praedium per fraudem locauerit nec resistere domino possit, quominus is colonum frui prohibeat.
[アフリカヌス『学問論』第8巻より] そして、この区別は、セルウィウスによって導入され、ほぼすべての人に承認されたあの区別と一致している。 すなわち、もし所有者が、一括契約で賃貸されたアパートを、賃借人がそれを使用収益できないように修繕することによって(その状態を)もたらしたならば、彼が必要があってその建物を取り壊したのか否かが考慮されるべきである、という区別である。 なぜなら、アパートの賃貸人が老朽化のためにそれを修繕することを強いられることと、土地の賃貸人が、自分が防ぐことのできない者の不法行為を甘受することを強いられることとの間に、何の差異があろうか。 しかし、私たちがこの区別を適用するのは、自己の不動産を使用収益させるために賃貸し、かつ善意で契約を結んだ者についてであり、他人の不動産を詐欺によって賃貸し、かつ真の所有者が借地人の使用収益を妨げるのを防ぐことができない者についてではない、と理解されなければならない。
§19.2.35.1Cum fundum communem habuimus et inter nos conuenit, ut alternis annis certo pretio eum conductum haberemus, tu, cum tuus annus exiturus esset, consulto fructum insequentis anni corrupisti.
私たちが共有地を所有しており、互いに、1年交代で一定の価格でそれを賃借することを取り決めていたところ、あなたが、自分の耕作年が終了しようとしていたときに、故意に翌年の収穫物を台無しにした。
agam tecum duabus actionibus, una ex conducto, altera ex locato: locati enim iudicio mea pars propria, conducti autem actione tua dumtaxat propria in iudicium uenient.
私はあなたに対して2つの訴え、すなわち、一方の賃借の訴えと、他方の賃貸の訴えをもって争う。 なぜなら、賃貸の裁判においては私の固有の持分が、賃借の訴えにおいてはもっぱらあなたの固有の持分が審判の対象となるからである。
deinde ita notat: nonne quod ad meam partem attinebit, communi diuidundo praestabitur a te mihi damnum? recte quidem notat, sed tamen etiam Serui sententiam ueram esse puto, cum eo scilicet, ut, cum alterutra actione rem seruauerim, altera perematur.
次に、彼は次のように注記している。 「私の持分に関する限り、共有物分割の訴えによって、あなたが私に対して損害を賠償すべきではないか? 」彼はまことに正しく注記しているが、しかし私はセルウィウスの意見もまた正しいと考える。 もちろん、一方の訴えによって私が目的を達したときには、他方の訴えが消滅するという条件付きで。
quod ipsum simplicius ita quaeremus, si proponatur inter duos, qui singulos proprios fundos haberent, conuenisse, ut alter alterius ita conductum haberent, ut fructus mercedis nomine pensaretur.
このこと自体は、それぞれが固有の土地を所有している二人の間で、互いに相手の土地を賃貸借し、収穫物が賃料の名目で相殺されるように合意した、という事例が設定されれば、より単純に検討されるであろう。