[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum. ] §19.2.2.prLocatio et conductio proxima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis constitit: nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic et locatio et conductio contrahi intellegitur, si de mercede conuenerit.
[ガイウス、日常業務第二巻] 賃貸借は売買に極めて近く、かつ、同じ法規則に基づいて成り立っている。 なぜなら、売買が代金について合意に達したときに成立するように、賃貸借もまた、賃料について合意に達したときに成立すると理解されるからである。
§19.2.2.1Adeo autem familiaritatem aliquam habere uidentur emptio et uenditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et uenditio sit an locatio et conductio.
しかし、売買と賃貸借とは、特定のケースにおいて、それが売買であるのか、それとも賃貸借であるのかが通常問われるほどに、ある種の非常に緊密な共通性を有していると見なされている。
ut ecce si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit uerbi gratia trecenta, utrum emptio et uenditio sit, an locatio et conductio? sed placet unum esse negotium et magis emptionem et uenditionem esse.
例えば、私が金細工師との間で、彼が自己の金から特定の重さと特定の形状の指輪を私のために製作し、例えば三百の代金を受け取るという合意に達した場合、それは売買であるのか、それとも賃貸借であるのか。 しかし、これは単一の取引であり、むしろ売買であるとするのが通説である。
quod si ego aurum dedero mercede pro opera constituta, dubium non est, quin locatio et conductio sit.
これに対して、もし私が金を提供し、その製作行為に対する賃料を定めていたのであれば、それが賃貸借であることに疑いはない。