[IDEM libro sexto responsorum. ] §19.1.47.prLucius Titius accepta pecunia ad materias uendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repraestauerit² intra statuta tempora, poena conueniatur³, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam commiserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras conueniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras grauissimas expendit? Paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem uenditoris in poenam conueniri posse.
[同著者『答弁集』第6巻] ルキウス・ティティウスは、定められた期間内にそれらをすべて引き渡さなければ違約金を請求されるという条件で、売却されるべき材木のために一定の違約金のもとでお金を受け取ったが、材木を一部だけ引き渡して死亡した。 したがって、被相続人が違約金支払義務を発生させ、かつその相続人も残りの材木を提供しなかったのであるから、違約金と利息の両方について請求されうるか、特に買主が金を借り入れて非常に重い利息を支払っていた場合はどうか。 パウルスは答えた。 「お尋ねの契約に基づき、売主の相続人もまた違約金について請求されうる。
in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usurarum pretii rationem haberi oportere.
また、買主の訴えにおいても、履行遅滞が生じた後は、裁判官の職権によって代金の利息が考慮されるべきである。 」