[IDEM libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.1.11.prEx empto actione is qui emit utitur.
[同じ著者の告示註釈書第三十二巻] 買い手は買主の訴権を行使する。
§19.1.11.1Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod praestari conuenit: cum enim sit bonae fidei iudicium, nihil magis bonae fidei congruit quam id praestari, quod inter contrahentes actum est.
そしてまず、この裁判においては、合意された履行義務のみが審理の対象とされることを知るべきである。 なぜなら、これは善意の裁判であるため、契約当事者間で合意された事柄が履行されること以上に善意に適合することはないからである。
quod si nihil conuenit, tunc ea praestabuntur, quae naturaliter insunt huius iudicii potestate.
もし何も合意されなかったならば、そのときは、この裁判の権能に自然に内在する事柄が履行されるべきである。
§19.1.11.2Et in primis ipsam rem praestare uenditorem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit uenditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum euictionis nomine uenditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum.
そしてまず、売主は物そのものを給付する、すなわち引き渡す義務を負う。 この物は、もし売主が所有者であったならば、買主をも所有者にするが、もしそうでなかったならば、代金が支払われたか、またはその名目で担保が提供されている場合に限り、追奪を理由としてのみ売主を拘束する。
emptor autem nummos uenditoris facere cogitur.
他方、買主は、貨幣を売主の所有に帰属させる義務を負う。
§19.1.11.3Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et Labeo et Sabinus putant et nos probamus.
契約解除も買主の訴権に含まれると、ラベオもサビヌスも考えており、我々もこれを承認する。
§19.1.11.4Animalium quoque uenditor cauere debet ea sana praestari, et qui iumenta uendidit solet ita promittere 'esse bibere, ut oportet'.
また、動物の売主はそれらが健全な状態で給付されることを保証しなければならず、また、役獣を販売した者は通常「適切に食べ、飲むこと」を約束する。
§19.1.11.5Si quis uirginem se emere putasset, cum mulier uenisset, et sciens errare eum uenditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non esse, uerum tamen ex empto competere actionem ad resoluendam emptionem, et pretio restituto mulier reddatur.
もしある者が処女を購入していると思っていたのに、実際にはそうでない女性が販売され、売主が、買い手が誤認していることを知りながらそれを放置していた場合、この原因による契約解除は認められないが、売買契約を解消するために買主の訴権が認められ、代金が返還されてその女性が返還されるべきである。
§19.1.11.6Is qui uina emit arrae nomine certam summam dedit: postea conuenerat, ut emptio irrita fieret.
ワインを購入した者が、手付の名目で一定の金額を支払った。 その後、売買を無効とすることが合意された。
Iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem.
ユリアヌスは、手付を返還させるために買主の訴権をもって訴えることができるとし、また、買主の訴権は売買契約を解消するためにも有用であると言う。
ego illud quaero: si anulus datus sit arrae nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam datus sit et causa finita sit, an uero ex empto agendum sit.
私は次のことを問う。 もし指輪が手付の名目で与えられ、売買が成立し、代金が支払われ、物が引き渡されたにもかかわらず、指輪が返還されない場合、どの訴権をもって訴えるべきか。 原因のために与えられ、その原因が終了したとして返還請求すべきか、それとも買主の訴権をもって訴えるべきか。
et Iulianus diceret ex empto agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud uenditorem est anulus.
そしてユリアヌスなら、買主の訴権をもって訴えることができると言うであろう。 確かに、返還請求も可能である。 なぜなら、その指輪はもはや原因なしに売主のもとにあるからである。
§19.1.11.7Uenditorem, etiamsi ignorans uendiderit, fugitiuum non esse praestare emptori oportere Neratius ait.
ネラティウスは、売主は、たとえそれを知らずに売却したとしても、逃亡奴隷でないことを買主に保証しなければならないと言う。
§19.1.11.8Idem Neratius, etiamsi alienum seruum uendideris, furtis noxisque solutum praestare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut habere licere emptori caueatur, sed et ut tradatur ei possessio.
同じくネラティウスは、たとえ他人の奴隷を売却したとしても、窃盗や不法行為から免れていることを保証しなければならないということは、すべての人によって受け入れられており、また、買主が平穏に保有しうることが保証されるように、また同時にその占有が彼に引き渡されるように、買主の訴権が存在すると言う。
§19.1.11.9Idem ait non tradentem quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari oportet.
同氏は、引き渡さない者は、履行利益の額において敗訴判決を下されるが、保証を提供しない者は、保証人が被るおそれのある最大の損害額において敗訴判決を下されるべきであると言う。
§19.1.11.10Idem Neratius ait propter omnia haec satis esse quod plurimum est praestari, id est quod uisum est.
同じくネラティウスは、これらすべてのことのために、最大のものが給付されれば十分である、すなわち、認められた額が給付されれば十分であると言う。
est ut sequentibus actionibus deducto eo quod praestitum est lis aestimetur.
後に提起される訴えにおいては、給付された額を差し引いて訴訟物の評価がなされるためである。
§19.1.11.11Idem recte ait, si quid horum non praestetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem faciendam.
同氏は、もしこれらのうちのいずれかが給付されない場合、他のすべてが履行されていたとしても、何も差し引くことなく敗訴判決が下されるべきであると正しく言っている。
§19.1.11.12Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si ex stipulatu aget: et siue defendat noxali iudicio, siue non, quia manifestum fuit noxium seruum fuisse, nihilo minus uel ex stipulatu uel ex empto agere posse.
同氏は答弁書第二巻において、加害訴訟で敗訴判決を下された買主は、買主の訴権によって、彼が免れ得た最小の金額のみを獲得できると言う。 また、約束に基づいて訴える場合も同様であると考える。 そして、彼が加害訴訟において防御したか否かを問わず、その奴隷が有害であったことが明白であった以上、それにもかかわらず、約束に基づくか、または買主の訴権に基づいて訴えることができる。
§19.1.11.13Idem Neratius ait uenditorem in re tradenda debere praestare emptori, ut in lite de possessione potior sit: sed Iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec uideri traditum, si superior in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc praestetur.
同じくネラティウスは、売主は、物の引渡しにおいて、占有に関する訴訟において買主が優位に立つことを保証しなければならないと言う。 しかし、ユリアヌスは学説纂纂第十五巻において、買主が占有において優位に立つ見込みがないならば、引き渡されたとはみなされないと認めている。 したがって、これが保証されないならば、買主の訴権が認められることになる。