[PAULUS libro quinto ad Plautium. ] §18.1.57.prDomum emi, cum eam et ego et uenditor combustam ignoraremus.
[パウルス、『プラウティウス註釈』第5巻] 私は家を購入したが、私と売主の双方が、その家が焼失していることを知らなかった。
Nerua Sabinus Cassius nihil uenisse, quamuis area maneat, pecuniamque solutam condici posse aiunt.
ネルワ、サビヌス、カッシウスは、たとえ更地が残っているとしても、何も売却されておらず、支払われた金銭は不当利得として返還請求できると言う。
sed si pars domus maneret, Neratius ait hac quaestione multum interesse, quanta pars domus incendio consumpta permaneat, ut, si quidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perficere emptionem, sed etiam quod forte solutum ab eo est repetet: sin uero uel dimidia pars uel minor quam dimidia exusta fuerit, tunc coartandus est emptor uenditionem adimplere aestimatione uiri boni arbitratu habita, ut, quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inuentum, ab huius praestatione liberetur.
しかし、もし家の一部が残っていたなら、ネラティウスは、この問題においては、家の大半が火災で焼失したのかそれとも残っているのか、その割合が非常に重要であると言う。 すなわち、もし家の大部分が焼失した場合には、買主は売買を履行することを強制されず、むしろ彼から支払われたかもしれないものを返還請求することになる。 しかし、もし半分または半分未満が焼失した場合には、その時には、良識ある人の判断に基づく評価が行われた上で、買主は売買を履行するよう強制され、火災のために代金から減額されるべきであると認められた分については、その支払義務を免除される。
§18.1.57.1Sin autem uenditor quidem sciebat domum esse exustam, emptor autem ignorabat, nullam uenditionem stare, si tota domus ante uenditionem exusta sit: si uero quantacumque pars aedificii remaneat, et stare uenditionem et uenditorem emptori quod interest restituere.
しかし他方で、売主が家が焼失したことを知っており、他方で買主が知らなかった場合、もし売買の前に家全体が焼失していたならば、いかなる売買も成立しない。 しかし、もし建物のいくらかの部分でも残っているなら、売買は成立し、売主は買主に対して履行利益を賠償しなければならない。
§18.1.57.2Simili quoque modo ex diuerso tractari oportet, ubi emptor quidem sciebat, uenditor autem ignorabat: et hic enim oportet et uenditionem stare et omne pretium ab emptore uenditori, si non depensum est, solui uel si solutum sit, non repeti.
これとは逆の場合、すなわち買主が知っており、売主が知らなかった場合にも、同様の方法で扱われるべきである。 なぜなら、この場合にも、売買は成立し、代金の全額が買主から売主へと、もし未払であれば支払われなければならず、あるいはもし支払済であれば、返還請求されることはないからである。
§18.1.57.3Quod si uterque sciebat et emptor et uenditor domum esse exustam totam uel ex parte, nihil actum fuisse dolo inter utramque partem compensando et iudicio, quod ex bona fide descendit, dolo ex utraque parte ueniente stare non concedente.
しかし、もし買主と売主の双方が、家が全部または一部焼失していたことを知っていたならば、両当事者間での欺罔は相殺され、何ら合意は成立しなかったことになる。 なぜなら、信義誠実に由来する訴訟は、双方の側から欺罔が生じている場合に、契約の有効性を認めないからである。