[GAIUS libro decimo ad edictum prouinciale. ] §18.1.35.prQuod saepe arrae nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euidentius probari possit conuenisse de pretio.
[GAIUS libro decimo ad edictum prouinciale.] 売買に際して手付金の名目でしばしば授受されるものは、手付金がなければ合意が効力を持たないという趣旨ではなく、代金について合意に達したことをより明白に証明できるようにするためである。
§18.1.35.1Illud constat imperfectum esse negotium, cum emere uolenti sic uenditor dicit: 'quanti uelis, quanti aequum putaueris, quanti aestimaueris, habebis emptum'.
売主が買入れを望む者に対して、「あなたが望むだけの、あなたが公正だと思うだけの、あなたが評価するだけの代金で、あなたは買ったことになる」と語る場合、その取引は未完成であるということは合意されている。
§18.1.35.2Ueneni mali quidam putant non contrahi emptionem, quia nec societas aut mandatum flagitiosae rei ullas uires habet: quae sententia potest sane uera uideri de his quae nullo modo adiectione alterius materiae usu nobis esse possunt: de his uero quae mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia quaedam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest.
悪質な毒物の売買は成立しないと考える者もいる。 なぜなら、不法な事柄に関する組合や委任も何の効力も持たないからである。 この見解は、他の物質を添加してもいかなる方法によっても我々の役に立ち得ないような物質については、確かに正しいと思われる。 しかし、他の物質と混合されることで、有害な性質をすっかり失い、それらから解毒剤やその他の有益な薬が調製されるような物質については、別のことが言われ得る。
§18.1.35.3Si quis amico peregre eunti mandauerit, ut fugitiuum suum quaerat et si inuenerit uendat, nec ipse contra senatus consultum committit, quia non uendidit, neque amicus eius, quia praesentem uendit: emptor quoque, qui praesentem emit, recte negotium gerere intellegitur.
誰かが外国へ行く友人に、自分の逃亡奴隷を捜索し、もし見つけたら売却するように委任した場合、委任者自身も(奴隷が不在の状態で)売却したわけではないので元老院決議に違反することにはならず、その友人も、現に存在する(手元にある)状態で売却するのだから違反しない。 また、現に存在する状態で買い受ける買主も、適法に取引を行ったと解される。
§18.1.35.4Si res uendita per furtum perierit, prius animaduertendum erit, quid inter eos de custodia rei conuenerat: si nihil appareat conuenisse, talis custodia desideranda est a uenditore, qualem bonus pater familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, ut tamen scilicet uindicationem rei et condictionem exhibeat emptori.
売却された物が窃盗によって滅失した場合、まず、物の保管に関して当事者間でどのような合意があったかに留意すべきである。 もし合意が存在したことが明らかでない場合、売主には、善良な家父が自己の物に対して払うような保管義務が求められる。 売主がこれを尽くしたにもかかわらず物を失った場合、売主は責任を免れるべきである。 ただし、もちろん、物の所有権返還請求と不当利得返還請求を買主に提供しなければならない。
unde uidebimus in personam eius, qui alienam rem uendiderit: cum is nullam uindicationem aut condictionem habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem uendidisset, potuisset eas actiones ad emptorem transferre.
このことから、他人の物を売却した者の責任について検討することになる。 その者は何の所有権返還請求も不当利得返還請求も持ち得ないため、まさにそのことのゆえに責任を問われるべきである。 なぜなら、もし彼が自分の物を売却していたならば、それらの訴権を買主に移転することができたはずだからである。
§18.1.35.5In his quae pondere numero mensuraue constant, ueluti frumento uino oleo argento, modo ea seruantur quae in ceteris, ut simul atque de pretio conuenerit, uideatur perfecta uenditio, modo ut, etiamsi de pretio conuenerit, non tamen aliter uideatur perfecta uenditio, quam si admensa adpensa adnumerataue sint.
重量、個数、または容量によって定まる物、たとえば穀物、葡萄酒、油、銀などにおいては、他の物におけるのと同様の規則が守られ、代金についての合意が成立すると直ちに売買が完成したと見なされることもあれば、たとえ代金についての合意が成立したとしても、それらが計量、計量(重量)、または数え上げられない限り、売買は完成したと見なされないこともある。
nam si omne uinum uel oleum uel frumentum uel argentum quantumcumque esset uno pretio uenierit, idem iuris est quod in ceteris rebus.
なぜなら、すべての葡萄酒、油、穀物、または銀が、どれほどの量であれ、一括した一つの代金で売却された場合には、他の物の場合と同様の法が適用されるからである。
quod si uinum ita uenierit, ut in singulas amphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quaeritur, quando uideatur emptio perfici.
しかし、もし葡萄酒がアンポラ1個につき、同じく油がメトレテス1個につき、同じく穀物がモディウス1個につき、同じく銀がリブラ1個につき、一定の代金が定められるという形で売却された場合、いつ売買が完成したと見なされるかが問われる。
quod similiter scilicet quaeritur et de his quae numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum.
これは、個数によって定まる物についても、個体の数に応じて代金が定められた場合には、同様に問われることは言うまでもない。
Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem existimant, cum adnumerata admensa adpensaue sint, quia uenditio quasi sub hac condicione uidetur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasue admensus eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quae adnumeraueris.
サビヌスとカッシウスは、数え上げられ、計量(容量)され、または計量(重量)された時に売買が完成すると考えている。 なぜなら、売買はあたかも、あなたが計量するメトレテス1個もしくはモディウス1個につき、あるいはあなたが計量するリブラ1個につき、あるいはあなたが数え上げる個体1個につき、という条件の下で行われるように思われるからである。
§18.1.35.6Ergo et si grex uenierit, si quidem uniuersaliter uno pretio, perfecta uidetur, postquam de pretio conuenerit: si uero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quae proxime tractauimus.
したがって、群れが売却された場合であっても、一括して一つの代金で売却されたならば、代金について合意が成立した後に完成したと見なされる。 しかし、個体ごとに一定の代金で売却されたならば、直前に扱ったのと同様のことが適用される。
§18.1.35.7Sed et si ex doleario pars uini uenierit, ueluti metretae centum, uerissimum est (quod et constare uidetur) antequam admetiatur, omne periculum ad uenditorem pertinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in singulos eos.
しかし、貯蔵樽から葡萄酒の一部、たとえば100メトレテスが売却された場合、それが計量される前は、すべての危険は売主に帰属するというのが極めて真実であり(かつ、これは確立していると見なされる)。 100メトレテス全体の代金が一度に一括して定められたか、それとも1メトレテスごとに定められたかは問題ではない。
§18.1.35.8Si quis in uendendo praedio confinem celauerit, quem emptor si audisset, empturus non esset, teneri uenditorem.
土地を売却するに際して、もし買主がそのことを聞いていたならば買わなかったであろうような隣人の存在を隠した場合、売主は責任を負う。