[ULPIANUS libro primo responsorum. ] §17.2.73.prMaximino respondit, si societatem uniuersarum fortunarum coierint, id est earum quoque rerum, quae postea cuique adquirentur, hereditatem cuiuis eorum delatam in commune redigendam.
[ウルピアヌス、答弁録第一巻] 彼はマクシミヌスに対し、もし彼らが全財産組合、すなわち、後になって各人に取得されるであろう財産をも含むものを結んだならば、彼らのうちの誰かに開始された相続財産は共有に移されるべきである、と答えた。
idem Maximae respondit, si societatem uniuersarum fortunarum ita coierint, ut quidquid erogetur uel quaereretur communis lucri atque impendii esset, ea quoque, quae in honorem alterius liberorum erogata sunt, utrisque inputanda.
また、彼はマクシマに対し、もし彼らが、支出されるもの、あるいは獲得されるものの何であれ、共同の利益および支出となるような形で全財産組合を結んだならば、一方の子供たちの名誉のために支出されたものもまた、双方の負担とされるべきである、と答えた。