[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum. ] §17.2.29.prSi non fuerint partes societati adiectae, aequas eas esse constat.
[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum.] もし組合に持分の割合が定められていないならば、それらは等しいものであると認められている。
si uero placuerit, ut quis duas partes uel tres habeat, alius unam, an ualeat? placet ualere, si modo aliquid plus contulit societati uel pecuniae uel operae uel cuiuscumque alterius rei causa.
しかし、もし一方が2部または3部を持ち、他方が1部を持つと合意された場合、それは有効であろうか。 有効であると認められる。 ただし、その者が金銭、労務、あるいはその他の何らかの理由で、組合により多く出資している場合に限る。
§17.2.29.1Ita coiri societatem posse, ut nullam partem damni alter sentiat, lucrum uero commune sit, Cassius putat: quod ita demum ualebit, ut et Sabinus scribit, si tanti sit opera, quanti damnum est: plerumque enim tanta est industria socii, ut plus societati conferat quam pecunia, item si solus nauiget, si solus peregrinetur, pericula subeat solus.
カッシウスは、一方がいかなる損失の分け前も負わず、利得のみが共通となるような形で組合を結成しうると考えている。 これは、サビヌスも書いているように、労務が損失と同じだけの価値がある場合にのみ有効となる。 なぜなら、多くの場合、組合員の勤勉さは、金銭よりも多くのものを組合にもたらすほどに多大であり、同様に、彼が一人で航海し、一人で旅をし、一人で危険を引き受ける場合も同様だからである。
§17.2.29.2Aristo refert Cassium respondisse societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitum appellare: et nos consentimus talem societatem nullam esse, ut alter lucrum sentiret, alter uero nullum lucrum, sed damnum sentiret: iniquissimum enim genus societatis est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum spectet.
アリストーの伝えるところによれば、カッシウスは、一方が利得のみを享受し、他方が損失のみを被るような組合は結成しえず、このような組合を「ライオンの組合」と呼ぶのが常であったと答えた。 そして私たちも、一方が利得を享受し、他方が利得を一切享受せず損失のみを被るような組合は無効であるということに同意する。 なぜなら、そこからある人が損失のみを見込み、利得を見込めないような組合は、きわめて不公正な種類の組合だからである。