[TRYPHONINUS libro nono disputationum.
[トリフォニヌスの『討論集』第9巻より。
] §16.3.31.prBona fides quae in contractibus exigitur aequitatem summam desiderat: sed eam utrum aestimamus ad merum ius gentium an uero cum praeceptis ciuilibus et praetoriis? ueluti reus capitalis iudicii deposuit apud te centum: is deportatus est, bona eius publicata sunt: utrumne ipsi haec reddenda an in publicum deferenda sint? si tantum naturale et gentium ius intuemur, ei qui dedit restituenda sunt: si ciuile ius et legum ordinem, magis in publicum deferenda sunt: nam male meritus publice, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestate laborare debet.
] 契約において要求される信義誠実は、至高の公平を求める。 しかし、我々はその公平を、純粋な万民法に照らして評価すべきか、それとも市民法および政務官法の規定を交えて評価すべきか。 例えば、死刑裁判の被告人が、あなたのところに100を寄託したとする。 彼が流刑に処され、その財産が没収された場合、これらは彼自身に返還されるべきか、それとも国庫に引き渡されるべきか。 もし我々が自然法および万民法のみを注視するならば、それを与えた者に返還されるべきである。 もし市民法および法律の秩序を(注視するならば)、むしろ国庫に引き渡されるべきである。 なぜなら、公に対して悪行をなした者は、他者への見せしめとして悪行を抑止するために、貧困にさえ苦しむべきだからである。
§16.3.31.1Incurrit hic et alia inspectio.
ここに、もう一つの検討事項が生じる。
bonam fidem inter eos tantum, quos contractum est, nullo extrinsecus adsumpto aestimare debemus an respectu etiam aliarum personarum, ad quas id quod geritur pertinet? exempli loco latro spolia quae mihi abstulit posuit apud Seium inscium de malitia deponentis: utrum latroni an mihi restituere Seius debeat? si per se dantem accipientemque intuemur, haec est bona fides, ut commissam rem recipiat is qui dedit: si totius rei aequitatem, quae ex omnibus personis quae negotio isto continguntur impletur, mihi reddenda sunt, quo facto scelestissimo adempta sunt.
我々は、信義誠実を、いかなる外部の者も考慮に入れることなく、契約が結ばれた当事者間においてのみ評価すべきか、それとも、行われている事柄が関係する他の人々の関係をも考慮して評価すべきか。 例えば、強盗が私から奪った略奪品を、寄託者の不法性を知らないセイウスのもとに寄託したとする。 セイウスは強盗と私のどちらに返還すべきか。 もし我々が、与える者と受け取る者それ自体のみを注視するならば、委託された物をそれを与えた者が受け取るということ、これが信義誠実である。 もし、その取引に関係しているすべての人々から満たされる事案全体の公平さを(注視するならば)、(それらは)私に返還されるべきである。 極めて極悪な行為によって、それらが(私から)奪われたのだから。
et probo hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae iustiore repetitione.
そして、各人にその人のものを以下のように与えることこそが正義であると私は認める。 すなわち、いかなる人のより正当な返還請求によっても、(その配分が)妨げられないように与えることである。
quod si ego ad petenda ea non ueniam, nihilo minus ei restituenda sunt qui deposuit, quamuis male quaesita deposuit.
しかし、もし私がそれらを請求しに来ないならば、それらを寄託した者が、たとえ不法に得たものを寄託したのだとしても、やはり彼に返還されなければならない。
quod et Marcellus in praedone et fure scribit.
このことを、マルケルスも略奪者および泥棒に関して書いている。
si tamen ignorans latro cuius filio uel seruo rem abstulisset apud patrem dominumue eius deposuit ignorantem, nec ex iure gentium consistet depositum, cuius haec est potestas, ut alii, non domino sua ipsius res quasi aliena, seruanda detur.
しかしながら、もし強盗が、自分が誰の息子または奴隷から物を奪ったかを知らずに、その事実を知らない父親または主人のもとに寄託したならば、万民法に照らしても寄託は成立しない。 なぜなら寄託の効力とは、所有者ではなく他人に、[所有者自身の]物が他人の物として保管のために与えられるというものだからである。
et si rem meam fur, quam me ignorante subripuit, apud me etiamnunc delictum eius ignorantem deposuerit, recte dicetur non contrahi depositum, quia non est ex fide bona rem suam dominum praedoni restituere compelli.
また、もし泥棒が、私が知らないうちに盗んだ私の物を、その犯罪をまだ知らない私のところに寄託したならば、寄託は成立しないと正当に言われるだろう。 なぜなら、所有者が自分の物を略奪者に返還することを強制されるのは、信義誠実(bona fides)に反するからである。
sed et si etiamnunc ab ignorante domino tradita sit quasi ex causa depositi, tamen indebiti dati condictio competet.
しかし、たとえ事実を知らない所有者によって、あたかも寄託を原因として引き渡されたとしても、やはり非債弁済による返還請求が認められる。