[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.3.1.prSi hi qui in potestate aliena sunt nihil in peculio habent, uel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conuersum sit, quasi cum ipsis potius contractum uideatur.
他人の権力下にある人々が、特有財産を全く持たないか、あるいは持っているとしても全額を弁済するには足りない場合、彼らから受け取られたものが彼らを権力下に置いている者たちの財産に転用されたならば、あたかも権力者自身と契約が結ばれたと見なされるかのように、彼らを権力下に置いている者たちが責任を負う。
§15.3.1.1Nec uidetur frustra de in rem uerso actio promissa, quasi sufficeret de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem uersum sit et cesset de peculio actio.
また、特有財産訴訟で十分であるかのように、有益行為訴訟が無駄に約束されたとは思われない。 実際、ラベオーはきわめて正しく、転用がありながら特有財産訴訟が成立しないということが起こり得ると述べている。
quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? quid si morte serui exstinctum est peculium et annus utilis praeteriit? de in rem uerso namque actio perpetua est et locum habet, siue ademit sine dolo malo siue actio de peculio anno finita est.
なぜなら、もし主人が悪意なしに特有財産を取り上げたならどうなるか。 あるいは、奴隷の死によって特有財産が消滅し、有効な一年が経過してしまったならどうなるか。 というのも、有益行為訴訟は永久の訴訟であり、主人が悪意なく特有財産を取り上げた場合であれ、特有財産訴訟が一年で終了した場合であれ、適用されるからである。
§15.3.1.2Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem uersa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat.
同様に、複数の者が特有財産訴訟を提起する場合、自身の金銭が財産に転用された者にこのことが有利に働くべきであり、彼自身がより有利な訴訟を持めるようにすべきである。
certe si praeuentum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem uerso actio an cesset, uidendum.
確かに、誰かによって先を越されて特有財産訴訟が提起された場合、有益行為訴訟が消滅するかどうかは、検討を要する。
et refert Pomponius Iulianum existimare de peculio actione peremi de in rem uerso actionem (quia in peculium conuersum est quod in domini rem erat uersum et pro seruo solutum est, quemadmodum si ipsi seruo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit ex actione de peculio dominus quod seruus in rem eius uerterat: ceterum si non praestiterit, manet actio de in rem uerso.
そしてポンポニウスは、ユリアヌスが次のように考えていると伝えている。 すなわち、特有財産訴訟によって有益行為訴訟は消滅する(なぜなら、主人の財産に転用されていたものが、特有財産へと組み入れられ、奴隷の代わりに支払われたからであり、これは主人が奴隷自身に対して支払ったのと同様であるからだ)。 ただし、それは主人が、奴隷が主人の財産に転用した分を、特有財産訴訟に基づいて提供した場合に限られる。 そうでないならば、有益行為訴訟は存続する。