[PAULUS libro primo decretorum. ] §14.5.8.prTitianus Primus praeposuerat seruum mutuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: is seruus etiam negotiatoribus hordei solebat pro emptore suscipere debitum et soluere.
[パウルス『決定録』第一巻] ティティアヌス・プリムスは、金銭を貸し付け、担保を受け取るために奴隷を事業支配人として任命していた。 この奴隷はまた、大麦の商人たちに対し、買主の代わりに債務を引き受けて支払うことを常としていた。
cum fugisset seruus et is, cui delegatus fuerat dare pretium hordei, conueniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se conueniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset.
この奴隷が逃亡し、大麦の代金を支払うよう委託されていた者が、支配人訴訟に基づき主人を訴えたところ、主人は、奴隷はそのような業務のために任命されたのではないという理由で、自分はその名目では訴えられ得ないと否定した。
cum autem et alia quaedam gessisse et horrea conduxisse et multis soluisse idem seruus probaretur, praefectus annonae contra dominum dederat sententiam.
しかし、この同じ奴隷が他のいくつかの取引を行い、倉庫を賃借し、多くの者に支払いをしていたことが証明されたため、食糧長官は主人に不利な判決を下していた。
dicebamus quasi fideiussionem esse uideri, cum pro alio solueret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem nec uidetur hoc dominum mandasse.
私たちは、他人のために債務を支払うことは一種の保証のように見え、他人のために債務を引き受けること[も同様である]、そしてそのような理由からは主人に対して訴訟が与えられるのが常ではなく、主人がこのことを委任したとも見なされない、と主張していた。
sed quia uidebatur in omnibus eum suo nomine substituisse, sententiam conseruauit imperator.
しかし皇帝は、主人があらゆる点においてこの奴隷を自身の代わりに立てていたと見なされたため、判決を支持した。