[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ]
[告示に対するウルピアーヌスの第二十九巻] 法務官は言う。
§14.5.2.prAit praetor: 'In eum, qui emancipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest. '
「解放されたか、あるいは相続人から廃除された者、または、死亡時に自分がその権力下にあった者の相続から身を引いた(相続を放棄した)者に対して、彼が権力下にあった時に彼と結ばれた取引の名目で、彼が自らの意志で契約したにせよ、あるいは自分がその権力下にあることとなる者の命令によって契約したにせよ、またそのものが彼自身の特有財産に組み入れられたにせよ、彼がその権力下にあった者の財産に組み入れられたにせよ、事実審理を経た上で、彼が支払い得る限度において、私は訴えを与える。
§14.5.2.1Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit uel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod facere potest.
」しかしまた、解放を経ることなく自権者となったか、あるいは養子に出され、その後に実父が死亡した場合、同様に、ごく一部についてのみ相続人に指定された場合にも、事実審理を経た上で、この者に対しても、彼が支払い得る限度において訴えが与えられるのが極めて公平である。