[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ]
[울피아누스, 고시 주해 제29권] 법무관은 말한다.
§14.5.2.prAit praetor: 'In eum, qui emancipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest. ' §14.5.2.1Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit uel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod facere potest.
'해방되었거나 상속인에서 배제된 자, 또는 사망 시에 자신이 그 권력 하에 있던 자의 상속을 포기한 자에 대하여, 그가 권력 하에 있을 때 그와 체결된 거래의 명목으로 — 그가 자신의 의사로 계약을 체결했든 그 권력 하에 있게 된 자의 명령에 의해 체결했든, 혹은 그 재산이 그의 특유재산으로 귀속되었든 그가 권력 하에 있던 자의 재산으로 귀속되었든 간에 — 사실심리를 거친 후 그가 변제할 수 있는 한도 내에서 소송을 허용하겠다.' 그러나 해방을 거치지 않고 자권자가 되었거나 입양되었고 그 후 친부가 사망한 경우, 마찬가지로 누군가 극히 소액의 지분으로 상속인으로 지정된 경우에도, 사실심리를 거친 후 이 자에 대해서도 그가 변제할 수 있는 한도 내에서 소송을 허용하는 것이 극히 공평하다.'