[GAIUS libro nono ad edictum prouinciale. ] §13.6.18.prIn rebus commodatis talis diligentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet, ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit, ueluti mortes seruorum quae sine dolo et culpa eius accidunt, latronum hostiumue incursus, piratarum insidias, naufragium, incendium, fugas seruorum qui custodiri non solent.
[ガイウス、地方告示注解第9巻]\n\n使用貸借物においては、極めて周到な家父長が自己の物に対して払うような注意が払われなければならず、それは、抵抗できないような偶然の出来事、たとえば、彼の悪意や過失なしに生じた奴隷の死亡、強盗や敵の襲撃、海賊の待ち伏せ、難破、火災、監視される習慣のない奴隷の逃亡などについてのみ、責任を負わないというほどのものである。
quod autem de latronibus et piratis et naufragio diximus, ita scilicet accipiemus, si in hoc commodata sit alicui res, ut eam rem peregre secum ferat: alioquin si cui ideo argentum commodauerim, quod is amicos ad cenam inuitaturum se diceret, et id peregre secum portauerit, sine ulla dubitatione etiam piratarum et latronum et naufragii casum praestare debet.
しかし、強盗、海賊、難破について我々が述べたことは、もちろん、借主がその物を旅に携行するために貸し出された場合にのみ受け入れられるべきである。 そうでなく、もし誰かが友人を夕食に招待すると言ったために、私が彼に銀器を貸し出し、彼がそれを旅に携行した場合には、疑いなく、海賊、強盗、難破の偶然の出来事についても彼は責任を負わなければならない。
haec ita, si dumtaxat accipientis gratia commodata sit res.
これは、専ら借主の利益のために物が貸し出された場合に限る。
at si utriusque, ueluti si communem amicum ad cenam inuitauerimus tuque eius rei curam suscepisses et ego tibi argentum commodauerim, scriptum quidem apud quosdam inuenio, quasi dolum tantum praestare debeas: sed uidendum est, ne et culpa praestanda sit, ut ita culpae fiat aestimatio, sicut in rebus pignori datis et dotalibus aestimari solet.
しかし、もし双方の利益のためであるならば、たとえば、我々が共通の友人を夕食に招待し、あなたがその手配を引き受け、私があなたに銀器を貸し出した場合、一部の者の説によれば、あなたは悪意についてのみ責任を負うべきであると書かれているのを見出す。 しかし、過失についても責任を負うべきではないか、そして、質入れされた物や持参金において評価されるのと同様に、過失の評価がなされるべきではないか、検討されなければならない。
§13.6.18.1Siue autem pignus siue commoda res siue deposita deterior ab eo qui acceperit facta sit, non solum istae sunt actiones, de quibus loquimur, uerum etiam legis Aquiliae: sed si qua earum actum fuerit, aliae tolluntur.
\n\nまた、質物であれ、使用貸借物であれ、寄託物であれ、それを受け取った者によって悪化させられた場合、我々が話しているこれらの訴訟だけでなく、アクィリウス法に基づく訴訟も提起できる。 しかし、それらのいずれかによって訴えが提起されたならば、他の訴訟は消滅する。
§13.6.18.2Possunt iustae causae interuenire, ex quibus cum eo qui commodasset agi deberet: ueluti de impensis in ualetudinem serui factis quaeue post fugam requirendi reducendique eius causa factae essent: nam cibariorum impensae naturali scilicet ratione ad eum pertinent, qui utendum accepisset.
\n\n貸主に対して訴えを提起すべき正当な理由が生じることがある。 たとえば、奴隷の病気の治療のために支出された費用や、逃亡後にその奴隷を捜索し連れ戻すために支出された費用などである。 なぜなら、食費の支出は、当然の理として、使用するために受け取った者に帰属するからである。
sed et id, quod de impensis ualetudinis aut fugae diximus, ad maiores impensas pertinere debet: modica enim impendia uerius est, ut sicuti cibariorum ad eundem pertineant.
しかし、病気の治療や逃亡の費用について我々が述べたことも、多額の費用に適用べきである。 というのも、少額の費用は、食費と同様に、同一の者に帰属すると考えるのがより正しいからである。
§13.6.18.3Item qui sciens uasa uitiosa commodauit, si ibi infusum uinum uel oleum corruptum effusumue est, condemnandus eo nomine est.
\n\n同様に、欠陥のある容器であることを知りながら貸し出した者は、そこに注がれたワインや油が台無しになったりこぼれたりした場合、その名目で賠償を命じられなければならない。
§13.6.18.4Quod autem contrario iudicio consequi quisque potest, id etiam recto iudicio, quo cum eo agitur, potest saluum habere iure pensationis.
\n\nそして、各人が反対訴訟によって得ることができるものは、彼に対して本来的訴訟が提起された場合において、相殺の権利によって確保することもできる。
sed fieri potest, ut amplius esset, quod inuicem aliquem consequi oporteat, aut iudex pensationis rationem non habeat, aut ideo de restituenda re cum eo non agatur, quia ea res casu intercidit aut sine iudice restituta est: dicemus necessariam esse contrariam actionem.
しかし、互いに得てしかるべきものがより多額である場合、あるいは裁判官が相殺を考慮しない場合、あるいは、その物が偶然に消滅したか、もしくは裁判なしに返還されたために、物の返還を求める訴えが彼に対して提起されない場合もありうる。 その場合には、反対訴訟が必要であると言うべきである。