[SCAEUOLA libro quinto digestorum. ]
[スカエウォラ、『学説集』第5巻より] ルキウス・ティティウスはセイウスたちの債務者であったが死亡した。
§13.5.31.prLucius Titius Seiorum debitor decessit: hi persuaserunt Publio Maeuio, quod hereditas ad eum pertineret et fecerunt, ut epistulam in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit epistulae suae, quod in rationes suas eadem pecunia peruenit.
彼らはプブリウス・マエウィウスに、相続財産が彼に帰属すると信じ込ませ、自分が叔父の相続人であるかのように債務者であることを認める書簡を彼らに対して発行させた。 マエウィウスはまた、その書簡に、その同じ金銭が自分の手元に入ったと書き加えた。
quaesitum est, cum ad Publium Maeuium ex hereditate Lucii Titi nihil peruenerit, an ex scriptura proposita de constituta pecunia conueniri possit et an doli exceptione uti possit.
ルキウス・ティティウスの相続財産からプブリウス・マエウィウスのもとには何も入らなかったのであるが、提示された書面に基づいて支払合意金銭の訴えによって訴えられうるか、また悪意の抗弁を用いうるかが問われた。
respondit nec ciuilem eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quae proponerentur.
答えた。 その名目については市民法上の訴えも成り立たず、提示された事実によれば、支払合意の訴えも成り立たない。
idem quaesiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit.
同人は、上記の理由から利息の名目で支払われたものの返還を請求しうるかを問うた。
respondit secundum ea quae proponerentur posse.
答えた。 提示された事実によれば、請求しうる。