[IDEM libro octauo decimo epistularum. ]
[同著者(ポンポニウス)著『書簡集』第18巻] 債権者が、貸付金について被後見人と争っていたが、宣誓を求めたところ、被後見人は自分が支払う義務はないと宣誓した。
§12.2.42.prCreditore, qui de mutua pecunia contra pupillum contendebat, iusiurandum deferente pupillus iurauit se dare non oportere: eandem pecuniam a fideiussore eius petit: an excludendus sit exceptione iurisiurandi? quid tibi placet rescribe mihi.
債権者はこれと同じ金銭を彼の保証人に請求している。 彼は宣誓の抗弁によって排斥されるべきだろうか? 君はどう考えるか、私に返事を書いてくれ。
eam rem apertius explicat Iulianus.
この事柄について、ユリアヌスがより明確に説明している。
nam si controuersia inter creditorem et pupillum fuerit, an omnino pecuniam mutuam accepisset, et conuenit, ut ab omni condicione discederetur, si pupillus iurasset, isque iurauerit se dare non oportere, naturalis obligatio hac pactione tolletur et soluta pecunia repeti poterit.
というのも、もし債権者と被後見人との間の争いが、彼がそもそも貸付金を受け取ったかどうかについてであり、かつ、もし被後見人が宣誓したならばあらゆる請求関係から退くという合意がなされ、そして彼が支払う義務はないと宣誓したならば、自然債務はこの合意によって消滅し、支払われた金銭は返還請求されうる。
sin uero creditor quidem se mutuam dedisse contendebat, pupillus autem hoc solo defendebatur, quod tutor eius non interuenisset et hoc tale iusiurandum interpositum est, hoc casu fideiussorem praetor non tuebitur.
しかし、もし債権者が自分は貸し付けたと主張したのに対し、被後見人はただ、後見人が介入しなかったということのみをもって防御し、そしてこのような宣誓が行われたのであれば、この場合には、法務官は保証人を保護しないであろう。
si autem liquido probari non potest, quid actum sit, et in obscuro erit (ut plerumque fit), de facto an de iure inter creditorem et pupillum controuersia fuerit deferente creditore pupillum iurasse, intellegere debemus id actum inter eos, ut, si iurasset se dare non oportere, ab omni condicione discederetur: atque ita et solutam pecuniam repeti posse et fideiussoribus exceptionem dari debere existimauimus.
しかし、何が合意されたかが明確に立証され得ず、かつ(よくあることだが)、債権者が求めたことで被後見人が宣誓したことが、事実についての争いだったのか法律についての争いだったのかが不明瞭である場合には、もし彼が支払う義務はないと宣誓したならば、あらゆる請求関係から退くということが彼らの間で合意されたと我々は解すべきである。 そしてこのようにして、支払われた金銭も返還請求され得、かつ保証人たちに抗弁が与えられるべきである、と我々は判断した。
§12.2.42.1Si fideiussor iurauerit se dare non oportere, exceptione iurisiurandi reus promittendi tutus est: atquin si, quasi omnino idem non fideiussisset, iurauit, non debet hoc iusiurandum reo promittendi prodesse.
もし保証人が、自分は支払う義務はないと宣誓したならば、主債務者は宣誓の抗弁によって保護される。 しかしながら、もし彼が、あたかも自分が全く保証人にならなかったかのように宣誓したのなら、この宣誓は主債務者の利益になるべきではない。
§12.2.42.2Sed et si actore deferente defensor absentis uel praesentis iurauit eum quem defendit dare non oportere, exceptio iurisiurandi ei cuius nomine iurandum fuerit dari debebit.
しかしまた、原告の求めに応じて、不在または在席の者の防衛人が、自分が防衛する者は支払う義務はないと宣誓したならば、宣誓の抗弁は、その者の名において宣誓されるべきであったその人に与えられるべきである。
eadem ratio est et si fideiussoris defensor iurauerit: reo enim detur exceptio:
保証人の防衛人が宣誓した場合も同様の理である。 なぜなら、主債務者に抗弁が与えられるべきだからである。
§12.2.42.3Item si reus iurauit, fideiussor tutus sit, quia et res iudicata secundum alterutrum eorum utrique proficeret.
同様に、もし主債務者が宣誓したならば、保証人は保護されるべきである。 なぜなら、彼らのいずれか一方に有利な既判力も、両者にとって利益になるからである。