[IDEM libro octauo decimo epistularum. ] §12.2.42.prCreditore, qui de mutua pecunia contra pupillum contendebat, iusiurandum deferente pupillus iurauit se dare non oportere: eandem pecuniam a fideiussore eius petit: an excludendus sit exceptione iurisiurandi? quid tibi placet rescribe mihi.
[同前作者,《书信集》第十八卷] 债权人曾就借款与被监护人发生争执,债权人提出宣誓要求后,被监护人宣誓自己无须给付;债权人又向其保证人追索同一笔钱:他是否应当被宣誓抗辩所排斥? 请写信告诉我你的看法。
eam rem apertius explicat Iulianus.
尤里安对这一问题解释得更为清楚。
nam si controuersia inter creditorem et pupillum fuerit, an omnino pecuniam mutuam accepisset, et conuenit, ut ab omni condicione discederetur, si pupillus iurasset, isque iurauerit se dare non oportere, naturalis obligatio hac pactione tolletur et soluta pecunia repeti poterit.
因为,如果债权人与被监护人之间的争议在于他是否根本收到了借款,并且双方约定,若被监护人宣誓,则免除一切请求,而他已宣誓自己无须给付,那么自然债务因该协议而消灭,已给付的钱款可以请求返还。
sin uero creditor quidem se mutuam dedisse contendebat, pupillus autem hoc solo defendebatur, quod tutor eius non interuenisset et hoc tale iusiurandum interpositum est, hoc casu fideiussorem praetor non tuebitur.
但是,如果债权人确实主张自己提供了借款,而被监护人仅以其监护人未介入为由进行抗辩,并且进行了此类宣誓,在这种情况下,裁判官将不保护保证人。
si autem liquido probari non potest, quid actum sit, et in obscuro erit (ut plerumque fit), de facto an de iure inter creditorem et pupillum controuersia fuerit deferente creditore pupillum iurasse, intellegere debemus id actum inter eos, ut, si iurasset se dare non oportere, ab omni condicione discederetur: atque ita et solutam pecuniam repeti posse et fideiussoribus exceptionem dari debere existimauimus.
然而,如果无法清楚证明双方达成了何种协议,且(如常有的情况)在债权人提出宣誓、被监护人宣誓后,他们之间的争议是关于事实还是法律尚不明确,我们应当理解为,双方约定若他宣誓无须给付,则免除一切请求;因此我们认为,既可以请求返还已给付的钱款,也应当向保证人提供抗辩。
§12.2.42.1Si fideiussor iurauerit se dare non oportere, exceptione iurisiurandi reus promittendi tutus est: atquin si, quasi omnino idem non fideiussisset, iurauit, non debet hoc iusiurandum reo promittendi prodesse.
如果保证人宣誓自己无须给付,则主债务人受宣誓抗辩的保护;但如果他是像根本未提供保证那样进行宣誓的,该宣誓不应当使主债务人获益。
§12.2.42.2Sed et si actore deferente defensor absentis uel praesentis iurauit eum quem defendit dare non oportere, exceptio iurisiurandi ei cuius nomine iurandum fuerit dari debebit.
但同样,如果原告提出宣誓要求后,缺席或在场者的防卫人宣誓他所防卫的人无须给付,则宣誓抗辩应当提供给以其名义进行宣誓的那个人。
eadem ratio est et si fideiussoris defensor iurauerit: reo enim detur exceptio:
如果保证人的防卫人进行了宣誓,道理也是一样的:因为应当向主债务人提供抗辩。
§12.2.42.3Item si reus iurauit, fideiussor tutus sit, quia et res iudicata secundum alterutrum eorum utrique proficeret.
同样,如果主债务人进行了宣誓,保证人应当受到保护,因为对他们任何一方有利的既判案件也应当使双方获益。